Vass László: Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis. Tom.1. Introduction (Pestini, 1828) - 20.880
122 §. 37. Et Gregoriánus. Intercalatio unius diei inter 23iam et: 24tam Februarii, quae omni quarto anno Juliano fieri consvevit, progressu temporis annum nova ratione corrupit; nam haec intercalatio totaque anni Juliani conformatio illi hypo- thesi superstructa est, quod annus solaris astro- nomicus constet ex 365 diebus et 6 integris horis, et hae 6 horae quovis quarto anno integrum diem efficiant, quae tamen hypothesis haud subsistit; quia annus solaris astronomicus non constat supra 365 dies 6 integris horis, sed constat ex 365 diebus , 5 horis , 48' et 48//, adeoque annus Julianus anno solari astro- nomico 11/ et 12" longior est. llaec differentia anni Juliani ab anno solari astronomico intra 133 annos efficit 1 diem , 49/, 36". Hinc evenit , ut jam aetate Gregorii 13tii Pontificis a. 1582 aequinoctium vernum, quod Patres Concilii Nicaeni ad diem 21mam Martii defixerunt, ad diem limam Martii reciderit, cum idem in Calendario Juliano 21ma Martii signatum esset, quia dicta differentia anni Juliani ab anno solari astronomico inde a temporibus Concilii Nicaeni a. 325 celebrati usque ad Gre- gorium 13ium a. 1582, seu intra 1257 annos excrevit in 9 dies, 18 horas, 38', 24", ut adeo demum evenisset, ut Pascha , quod Patres Concilii Nicaeni ab aequinoctio verno diei 21mae Martii assignato pendere voluerunt, progressu temporis aestate, autumno ethyeme celebraretur. Haec differentia anni Juliani ab anno solari astronomico jam pridem observata desiderium et conatus remedii malo ad ferendi excitabat. Petrus de Alliaco Cardinalis Episcopus