Vass László: Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis. Tom.1. Introduction (Pestini, 1828) - 20.880

123 Caineracensis opusculum de hac re conscripsit, quod in Concilio Romano a. 1412. celebrato Joanni 23io Pontifici obtulit. Pontifex hoc Car­dinalis consilium probavit, sed operi non ante manus admovendas essecensuit, quam schisma inter tres Pontifices eotum vigens exstingvere- tur. Postquam deinde in Concilio Constantiensi omnes tres Pontifices sede moti fuissent, idem Cardinalis hoc negotium Concilio proposuit, quin tamen aliquid ibi de correctione Calen­darii actum fuisset. Dein Nicolaus Cusanus Cardinalis in Concilio Basileensi eandem ma­teriam tractavit , in quem finem etiam opuscu­lum evulgavit, quod eodem adhuc seculo typis recenter inventis excusum fuit. At nec in Con­cilio Basileensi res successit. Postea Sixtus 4tus Pontifex ad correctionem Calendarii serio ani­mum adpulit, etpropterea celebrem Mathemati­cum Joannem Regiomontanum, Episcopum Ra- tisbonensem a se creatum , ex Germania Romam accivit, verum eo properatis fatis erepto prae­clare coepta in irritum cecidere. Occasione vero Concilii Lateranensis 5ti complures viri doctis­simi et in mathematicis exercitatissimi causam Calendarii iterum resuscitarunt. Quare varia rur­sus in hoc argumento scripta prodiverunt. Ne­gotium quidem in Concilio Lateranensi 5to susceptum, nihil tamen statutum fuit. Postremo viri eruditi etiam Pium 4tum Pontificem ora­runt, ut in reformationem Calendarii incum­beret. Itaque ex ejus nutu haec reformatio in Concilio Tridentino decreta fuit, quae tamen perfici non potuit, quia a nullo ea inita est ratio, quae approbationem meruisset. Igitur negotium plene commissum erat Sedi Aposto- licae. Acta Concilii Constantiens. in collectione Mansi T. 28. Supplement. Conciliorum Coleti

Next

/
Thumbnails
Contents