Vass László: Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis. Tom.1. Introduction (Pestini, 1828) - 20.880

119 tuti, nempe Martius, Majus, Julius et Octo­ber inde dignoscuntur, quod ii Nonas septi­manas, reliqui vero quintanas, porro quoque retinuerint, sicut Numa ordinavit. Nimirum Julius Caesar in Ids nihil immutavit, quia 10 dies, quos addidit, nec ante Nonas, nec ante Idus inserere voluit, ne religionem No­narum et Iduum, quae statis erant diebus, novella comperendinatione corrumperet, sed nec post Idus mox intulit, ne ordo feriarum quarumque violaretur, sed peractis mensis cu- jusque feriis locum diebus advenis fecit. Ita factum est, ut, cum omnes hi menses, quibus dies addidit, ante hanc ordinationem sequentis mensis Calendas ad 17mum diem revertentes habuissent, postea ex augmento dierum addi­torum hi, qui duos acceperunt, 19no diei , qui vero unum, 18vo Calendas adlixas obtinerent. Demum Julius Caesar, quia ad verum annum solarem supra 3G5 dies adhuc quadrans diei desiderari videbatur, instituit, ut peracto qua­driennii circuitu unus dies, ubi mensis antea solebat, post Terminalia, seu inter 23iam et 24tam Februarii, intercalaretur. Quartus hic annus, quo talis intercalatio accidit, seu annus 3GG dierum , bissextus, vel bissextilis — c) annus autem dicta ratione correctus de nomine correctoris Julianus appellatus est d) Plinius Hist. Nat. I. 18. c. 25. Solinus l. c. Svetonius /. c. Plutarchus in Julio Caesare, Appianus Rom. Hist, de bellis civil. 1. 2. in fine, Dio Cassius l. c. 1. 43. n. 149. Censorinus /. c. c. 20. Maerob. 1. c. c. 14. e) a) Januarius jam eotum in Octobrem recidit, et sicut ex 90 diebus, quos Julius Caesar anno U. C. 70S addidit, apparet, annus U. C. 70S, quo Julius Cae­sar annum correxit, a I3ia Octobris a. P. J- 4667.,

Next

/
Thumbnails
Contents