Vass László: Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis. Tom.1. Introduction (Pestini, 1828) - 20.880
120 iniit, a quo die ad ultimam Decembris anni P. J. sequentis, seu 4668. recte 445 dies putantur, ex quibus annuin correctionis constitisse supra vidimus. Ceterum corruptionem veteris anni Romani Scaliger De emendat. Temp. I. 2. p. 185 et JJ. et Petavius /. c. T. 1. L 2. c. 78. exemplis illustrant. b) Quare annus ille ex 4/j5 diebus constans a recen- tioribus Chronologis annus confusionis, a Macrobio autem L c. rectius annus confusionis ultimus appellatus est. c) Ideo , quod anno tali sextus dies Calend. Mart, bis numeraretur, nempe 24ta et 25ta Februarii, ne in anno hoc reliquorum dierum ordo turbaretur, sicut et nostro more anno bissextili duae dies 24ta et 25ta Februarii eadem littera in Calendariis signantur ^ seu eadem littera F bis repetitur, ne anno bissextili reliquarum litterarum series immutetur. L. Denicjue §. 3. Minorem. D. De Minoribus dicitur: „Proinde et si bissexto natus est, sive priore, sive posteriore die , Celsus scripsit, nihil referre: nam id biduum pro uno die habetur.“ d) Sicut ex dictis patet, annus U. C. 709 ante ae. v. 45tus fuit annus imus Julianus. Igitur annus imus ae. v. incidit in annum 46tum J’ lianum. Hoc etiam ex Censorino clarissime deducitur, qui L c. c. 21. annum U. C. 99lmuin, et Coss. Ulpii et Pontiani cum anno 283io Juliano componit. Porro annus Julianus alius est communis, seu 365 dierum, alius autem hissextilis, sicut supra dictum, seu 366. dierum. Cum anno bissextili inter 23iam et 24tam Februarii juxta dicta unus dies intercalatur, fit, ut Festum S. Matihiae, quod-anno communi est 24ta Februarii, anno bissextili sit 2 5ta Februarii, tali ergo casu Festum S. Mattliiae unum diem transilit. Ad resciendum autem , an datus annus sit communis , vel bissextilis , vel quotus a bissextili, annus debet dividi per 4, si nullum est residuum, annus est bissextilis , si quid autem est residuum, illud designabit , quotus sit annus a bissextili. Si datus annua sit supra mille, vel centum, abjectis mille et centum tantum quod exsuperat, dividatur per 4« Demum etiam Calendarium ad normam anni Juliani accommodatum Julianum appellatum est. e) Julius Caesar propter correctionem anni loquucila- tem hominum elingere non potuit, lps« Cicero cuiJE