Vass László: Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis. Tom.1. Introduction (Pestini, 1828) - 20.880

112 Gelasius 2dus Pontifex obiit 29na Januarii a. 1119. Jain autem exstat Epistola ejus signata 17. Calenil. Januar, seu I6ta Decembris ejusdem anni 1119. in collectione Mansi T. 21. Ast observandum est, quod Gelasius 2dus calculum Pisanum secutus annos ab incarnatione Domini, seu 25ta Martii 9 mensi­bus ante Nativitatem Domini, seu 25tam Decembris computaverit, et sic 1 f>ta Decembris a. 1118. juxta coinputum ejus jam fuit I6ta Decembris a. ,1119. Concordata Nationis Germanicae cum Sede Apo- stolica inter Pontificem Nicolaum 5tum , et Impera­torem Fridericmn 3tiuin super collatione Beneficio­rum Ecclesiasticorum signata sunt 17maFebr. a. 1448. V. haec Concordata apud Job. Jac. Schmausz in Corpore Juris Publici S. R. Imperii Bulla au­tem Nicolai 5ti Pontificis, qua liaec Concordata confirmantur, Datum I9nae Martii a. 1447. exhi­bet. V. Magni Bullarii P. 1. edit. Luxemburg. Nimirum Nicolaus 5tus juxta calculum Florentinum annos ab Incarnatione Domini , seu 25ta Martii tri­bus mensibus post Nativitatem Domini , seu 25tam Decembris numerat et sic 19na Martii a. 1448- juxta computum ejus adhuc ad a. 1447. pertinuit. Concilium Tridentinum terminatum est 4ta De­cembris a. 1563. Bulla vero confirmationis signata est 7. Calend. Febr. seu 26ta Januarii a. 1563. Sci­licet in hac Bulla calculus Florentinus adhibetur, adeoque per diversam annorum computationem po­tuit Concilium Tridentinum terminari 4ta Decembris a. 1563. et confirmari 26ta Januarii a. 1563. nec anni posterioris emendatione , seu potius corruptione opus erat, quam ex ignorantia styli Romani atten­tarunt editores Concilii Tridentini Colonienses a. 1587. in dicta Bulla confirmationis ponendo pro anno 1563, annum 1564. V. Magnum Pullarium '1\ 2. in Bulla confirmatoria Concilii Tridentini in margine, Justi Fontanini Pindiciae antiquorum Diplomatum l. 2. c* 12. Joseph Helwig 1. c. p, 63. Veteres Galli, seu Franci annum jam a Januario, jam a Martio inchoarunt. Gregor. Túron. Miraculorum L 2. c. 29. et 35. Concil. Yerncnsc de anno 755. Can. 4. in Collectione

Next

/
Thumbnails
Contents