Vass László: Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis. Tom.1. Introduction (Pestini, 1828) - 20.880
113 Mansi T. 12. a) Sub altera Regum stirpe Annales Francorum annum passim a Nativitate Domini, seu 25ta Decembris incipiunt. Égin- liardus in Annalibus de gestis Caroli M. ad annum 801. Annales Francorum Alet enses ad annum 801. b) Sub tertia Regum stirpe acta publica annis, quorum initium a Faschate desumptum est, signabantur, c) ITaec anni forma etiam apud Historicos occurrit, d) At in communi usu exordium novi anni Calendae Januarii habebantur. Historici vero nonnulli utrumque calculum expresserunt. Hi anni Incarnationis apud Gallos , etsi a Paschate numerati, annos Nativitatis a Romanis receptos non praeverterunt, sed potius trimestri spatio iis posteriores fuerunt, e) Haec omnia exemplis probata et illustrata v. apud Mabillonium l. c. Demum Carolus Onus Rex Gallos a. 15G3. ad vulgarem calculum , seu initium anni a Calend. Januar, revocavit, cujus hac de re edictum in majori Cancellaria statim, in minori autem a Calend. Januar, a. 1566. in Senatu denique Parisiensi a Calend. Januar, a. 1567. receptum est. Jac. Aug. Thuanus Historiarum l. 35. ad a. 1564. Christoph. Browerus et Jacob. Mase- nius in Antiquitatibus et Annalibus Treviren- sibus T. 2. /. 18. u. 97. Mabillon L c. a) Hinc v. g. Concilium Aurelianense 3tium celebratum dicitur Nonis Maji, seu otii mensis anno Christi 538. in Collectione Mansi T. 9b) Utroque loco coronationem Caroli M. in Imperatorem Occidentis in Natali ineuntis anni 801. repositam legimus. c) Proprie novus annus a benedictione cerei Paschalis Sabbato Sancto incepit. Hoc ex duobus Joannis Galliae Regis Diplomatibus in L’Art de verifier les Dates T. L. p. 6- edit. Paris. 1770. clare apparet, quorum primum Feria fita Hebdomadae Sanctae I. S