Vass László: Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis. Tom.1. Introduction (Pestini, 1828) - 20.880
12 1) Ne eventus, qui post aliquod factum acciderunt, eo ipso statim illi lacto, tamquam causae, adscribantur. Totam hanc aleam difficultatum plenam esse, negari nequit. Phoenomenon ementus saepe in propatulo est, at noumenon latet. Causae plurium eventuum ita profunde jacent, ut ad eas nulli acumini penetrare liceat. Verum lias difficultates vir sagax, prudens et rerum peritus ingenio, diuturna meditatione et attenta rerum consideratione si non tollere prorsus, saltem valde diminuere potest. Ex liis autem causae eventuum depromuntur : 1) Ex Scriptoribus coaevis et supparibus, ubi eas vel diserte prodiderunt, vel saltem talia scriptis mandarunt, ut cx iis causae eventuum erui possint. 2) Ex cognitione hominum , sicut enim is, qui machinae cujusdam structuram et coagmentationem novit, effectuum, quos illa producit, causas facile assequitur, ita qui hominum indolem, ingenium, studia, corruptionem, vim affectuum, vitam, opiniones, et mores, verbo totum hominum characterem, seu cogitandi et agendi rationem noscit, is actionum etiam humanarum causas sine negotio detegit. Homines autem , etiam antiquissimos, cognoscimus ex dictis et factis eorum in Historia adnotatis , dein ex scriptis, praesertim epistolis, eorum, si quae exstant; qt enim Lipsius in Praefat. Epist. selectarum ait: „detegimur in epistolis et subjicimur oculis pene nudi. Nosse me aut alium vis? epistolas lege, quae depingunt. Ingenii mei, affectus, judicii, imo et \itae non vana imago isthic.“ 3) Ex cognitione aetatis, et quidem praecedentis ; nani saepe entus in aetate praecc-