Vass László: Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis. Tom.1. Introduction (Pestini, 1828) - 20.880
104 unum mensem intercalarem in 160 annis semel omiserunt. Dein enneadecaéteris, seu periodus 19 annorum et 6940 dierum a Metone Atheniensi inventa est, qua durante mensis septies intercalabatur, et ea exacta initium anni solaris et lunaris ad eundem diem redire credebatur. Cum autem observatum fuisset, nec hanc periodum defectu carere et in ea quadrantem diei redundare, Calippus cum suis astro- nomis aliam periodum ex 4 decennovennali- bus, seu 76 annis constantem excogitavit, ex qua unum diem, in quem excessus enneade- caéteridis hoc temporis spatio excrevit, eximendum esse docuit. Periodum Calippi postea Hipparchus quadrupplicavit, seu periodum 304 annorum produxit et sic adhuc unum diem ex 4 periodis Calippicis omittendum esse cen- suit. b) At nec periodus Hipparchi defectu caruit. Loco ejus Correctores Gregoriani periodum 312^- annorum substituerunt; nam correctionis Gregorianae hypothesis est, quod luna non spatio 304 annorum, sicut Hipparchus docuit, sed 312£ annorum pristinum suum cursum uno die antevertat. Sed de hoc infra. Tales periodi etiam magni anni appellabantur. Atque hic fuit progressus anni graeci. c) In notandis temporibus Graeci maxime pentaéte- ridas adhibuerunt, quas Olympiades appellarunt. d) Geminus l. c. Diodorus Siculus Bibliofil. Histor. I. 12. n. 36. Plutarchus in Solone. Diogen. Laért. in Solone. Censorinus l. c. a) Sic sensim tricenariis et aequalibus mensibus ab usu remotis inaequales, qui alternis 30, et 29 dies explerent, seu menses pleni 30 dierum et cavi 29 dierum, inducti sunt, ita ut bimestre spatium 59 diebus constaret. Geminus l. c. b) Graeci annum suum soli et lunae accuratissime conformare conati sunt. Quare unum, aut duos dies