Vass László: Institutiones historiae ecclesiasticae novi foederis. Tom.1. Introduction (Pestini, 1828) - 20.880
105 jam addiderunt, jam detraxerunt. Unde Cicero Accusationis in Derrem l. 2. ait: ,,Est consvetudo Siculorum ceterorumque Graecorum, quod suos dies, mensesque congruere volunt cum solis, lu- naeque ratione, ut nonnunquam, siquid discrepet, eximant unum aliquem diem, aut summum biduum ex mense, quos illi escuQiot/ias dies nominant: item nonnunquam uno die longiorem mensem faciunt, aut biduo.u c) Cum, sicut Petavius L c« T. 3» l- 4* c* 12* observat , Scriptores illi, qui Graecis annum lunarem tribuunt, uoqiqwg et sine ulla restrictione loquantur, commune id Graecorum omnium institutum fuisse videtur. Verum , cum Graeciae ac Graecorum appellatio latissime pateat, ut non tantum proprie dictam Graeciam , quae Achaja, seu Hellas postea appellata est, sed etiam civitates et colonias omnes, quae graeco sermone uterentur, designet, non temere de omnibus posterioris hujus generis Graecis affirmari debet, annum eos etiam more priorum ad lunam habuisse descriptum , nisi quatenus id de singulis certi auctores asseverant. Quamvis de cetero nonnullorum, quos testes adducimus, Scriptorum ea oratio sit, ut ab hac lege et observatione graeci nominis populum exciperent neminem. d) Idem tempus magni anni Romanis fuit, quod illi Lustrum appellabant. Nimirum Servius Tullius instituit , ut 5to quoque anno Lustrum haberetur. Unde Lustrum pro tempore quinquennali, in primis a Poetis , usurpatur. Varro De Lingva Latina l. 5. Horat. Carm. i. 2. Oil. 4. Livius L 1. n. 44. Censorinus l. c. Nieupoort l. c. Sect. 1. c. 7. §. 3* Apud Romanos denique Romulus imitatione Albanorum annum ex 10 mensibus constituit. Menses in anno Romuli hoc ordine se exceperunt: Martius , Aprilis , Majus, Junius, Quintilis, Sextilis, September, October, November, December. 1 Ii 10 menses 30J dies hoc modo habebant: Martius , Majus , Quintilis, October 31, reliqui autem 30 dies. Postea a Numa annus lunaris 12 mensium et 355 dierum introductus est, quamvis luna 12 suis