Fejér György: Authentia et vis probandi diplomatum. In codicis diplomatici coronidem (Budae, 1838) - 20.632
a scripta. His opponuntur copiae vagae, quarum fons et transcriptor ignoratnr. Cf, Gatterer in nouis commentariis Societatis R. Scientiarum Göttingen. Tomo VII. A. 1777, M. Schwartner 1, c. Prol. Sect. I. §§. 8. 9. 10. etc. „QaodTransumtionem literarum attinet: illa est alh- cuius Priuilegii, (vel alterius instrumenti literalis) non sensualis, sed verbalis, in aliud priuilegium translatio ; idque in aliquo loco credibili , vel coram Persona authentica (P. II. Tit. 15). — Differt tran^ sumtio aVidimatione : quia haec non fit in loco authentico, aut coram publica persona authentica; sed per authoritatem duntaxat alicuius Notarii, vel etiam Protonotarii, sine authentico sigillo, priuata no.- minis subscriptione ad fidem solum extra Judicium faciendam, non item iq Judicio“ Syntagma Juris Un- garici, p. 267—8. §.7. Publica sunt Diplomata, quae—- prolo- grapha vel apograplia—publica authoritate profecta, in tabulariis, iure archiui gaudentibus, condita, custoditave fuere; quae tali auctoritate non emanarunt, in aliis chartariis reposita, priuata audiunt. Talia sunt familiarum, quin et capitulorum, conuentuum religiosorum, in propriis causis; quae sua inter commembra gaudent duntaxat pu- blicitate. Cf. Radov de archiuis 1681. 4. Layritz de auctoritate diplomatum ex archiuo desum Lorum. Altdorf. 1766. Cladenius, doctrinae de archiuis quaedam capita controuersa, Witteb. 1757, fol. Item praelaudatos §, 2. §. 8. Authentica sunt, quae auctoritate, quam referunt, emanarunt, ac certiiicatae, omnis- que corruptionis vitio immunes sunt. £x aduer- so, si alteri debeantur, suppo siti a; si vitium patiantur contextus, interpolata; si notaria- lium signorum, cancellata; si sigilli, falsificata, censentur. Cf. Joan. Dan.Reisingen Jurist