Fejér György: Authentia et vis probandi diplomatum. In codicis diplomatici coronidem (Budae, 1838) - 20.632
9 prudentiae Diplomaticae specimina VI. Argent. 1779, Schonemann System der Aligera. Diplomatik Th. I. p. 494 — 501. Wilhelm Herrn. Remer Lehrbuch — Helmstädt 1812. Abschnitt II. cap. II, Über die Verfälscung der Documente. II. Authentia Diplomatum. §. 9. Ad discernendam Diplomatum authentic am, uura reuera auctoritate eius, cuius axioma referunt, processerint nec vitium quodpiam contraxerint, non sola formularum iis propriarum, sed rerum etiam gestarum, constitutionis, legum, consuetudinum regni ac saeculi, quo pertinent, penitior cognitio, iudicium vsu exercitationeque limatum, animus a partium ac gloriae studio alienus, sunt necessarii: ne seu omnia suppositionis damnentur — quemadmodum J. Harduinus cum singulis Auctorum classicorum manuscriptis fecerat— seu vitii et erroris cuiuslibet immunia venditentur, belloque diplomatico, quod Papebrochium, cum Mabillonio , Germonem cum Benedictinis, acriter commiserat, ansa fomesque suppeditetur. Cf. Neues Gebäu. der Dipl. Th. IX. Ruch. VIII. Gruber, Lehr-System Th. II. Abth. II. J. C. Gat- terer Praktische Diplomatik. Gotting. 1799. Baring. Clauis Diplomatica edit. II. nro 12. §. 10. Bellum hoc pertinax ac diuturnum domesticos quoque nostros in arenam exciuit: contra Raphaelem Levakovich ac Melchiorem Inchof- fer, ratione bullae Siluestrinae anno 1000. cum diademate sacro, Protoregi Stephano missae Balthasar Kerchelich , Georg. Adam. Kollár, Martin. Georg. Kovachich; contra Josephum Benzur et Dánielem Cornides , intuitu aulhentiae fundationa- lum Monasterii S. Martini montis Pannoniae an-