Fejér György: Authentia et vis probandi diplomatum. In codicis diplomatici coronidem (Budae, 1838) - 20.632

39 man nimmt, wen» diese nicht zureicht 3). nock auf andere Merkmale , Abbreuiaturen, Interpun- ctionen, Linien u. s. w. Rücksicht. Aber die Mu­sterung der einzelnen Buchstaben, sammt den letzt­genannten Eigenschaften, ist für sich allein eine völlig unsichbare Methode das Zeitalter einer Schrift zu finden.“ Schönemann System der all- gem. Diplomatik. Th. II. §. 77. Codicum re­scriptorum vix vllus apud nos in Diplomati­bus fuerat vsus. §. 37. Idem tenendum de Orthographia, quae saeculo intermedio fuit poene nulla, vt recta, no- straeque similis foret diplomatum authentiae prae- iudiciosa. Interpunctionum, atque abbreuiaturarum difformitas, aliis quoque proprietatibus deficientibus, potest illam duntaxat suspectam reddere. Idem obtinet cum terminorum numera­lium consignatione: quae iam siglis Romanis iam literis expressa fuit, nonnunquam in contextu etiam cifris arabicis. Cf. v. Schmidt Phiseldeck. An- leit. p. 23. §. 38. Chrismon et inuocatio, seu adsit, seu desit, cum vsus fuerit arbitrarii, authentiam Di­plomatum afficere nequit. Saeculo, quo viguit, si desit, nonnisi in aliarum formalitatum quoque de­fectu , fit praeiudiciosa. Nec e nominum proprio­rum et genericorum, item titulorum, vsu vel non vsu solo quidquam contra Diplomatum authenti­am arguendum, praeterquam si certe constet illa saeculo quodam viguisse, vel non viguisse immutabiliter: illa enim per se variarunt, sae­pe vero arbitrarie sunt adoptata, pluribusque fue­rant communia: „Bey den Geschlechtsnamen, mö­gen sie dem Aufsteller oder andern in den Urkun** den erwähnten Personen beygelegt werden, ist »

Next

/
Thumbnails
Contents