Fejér György: Authentia et vis probandi diplomatum. In codicis diplomatici coronidem (Budae, 1838) - 20.632

Ad Lectorem ! Dum, Codice Diplomatieo ad vmbilicüin dedu­cto, iustis Lectorum desideriis, qua par est, fa­cturi satis, vim probandi Diplomatum inquirimus, virium facimus periculum: nam et calles ingredi­mur domi nostrae necdum tentatos, et res tangi­mus a studiis nostris poene alienas. Ingenui res patrias illustrandi conatus nostri veniam a iustis rerum arbitris merebuntur. Quae disquisitio vt suo decurrat ordine, no­tiones quaepiam diplomaticae praemittendae, in­doles autkentiae arctiori indagine lustranda, vis denique probandi expedienda, nobis incumbunt. In legum domesticarum hoc in merito defectu Juris Canonici ac Ciuilis romani edicta, extera­rum gentium institutiones, atque Juris consulto­rum sententiae sunt nobis in suffragium vocan­dae. Quo labore compendio defungemur maximo. Adiecimus inquisitioni huic Diplomatum syllabum omnis generis tam amplum, tamque exquisitum, vt illorum argumento toti operi lucem clarissi­mam, non immerito speremus, accessuram. 1

Next

/
Thumbnails
Contents