Fejér György: Authentia et vis probandi diplomatum. In codicis diplomatici coronidem (Budae, 1838) - 20.632

I. Praenotiones Diplomaticae. §. 1. U iplomata sunt literae solennes, seu ad certas formulas externas internasue, vsu aut lege praescriptas, exactae, authoi/itate publica vel pri- uata editae. A duabus tabulis, quibus insertae primitus fuerant, nomen sortitae, ideo Dyptica etiam nominata. Quae saeculo intermedio domi­nabantur, voluminibus vtut inscriptae, nomen pri- mitiuum retinent. Concernunt 1). Acta, seu res in facto positas, vti fundationes, donationes, con­cessiones, diuisiones , cambia, statutiones, limi­tum reambulationes et similia. 2). Documenta: seu iurium et obligationum declarationes, quae dum diuersas attinebant ciuitates, Tractatus; quum vnam, constitutionis; dum indiuidua singularia, contractus , sententiae iudiciariae etc. nominibus veniebant. Munimenta, instrumenta eti­am compellata. Scopus earum fuit: Ne, quae ge­sta sunt in tempore, elabantur cum tempore. Cf. Bern. Brissonii de formulis et solennibus populi Romani verbis. Lib. VIII. Francof. 1592. fob Corps vniversel diplomatique du Droit des Gens. P. I. Joan. Mabillonius de re diplomatica Paris, fol. Li­brorum de re diplomatica supplementum. Paris 1704. fol. Neues Lehrgebäude der Diplomatik über­setzt von Adelung und Rudolph. Erfurt 1759— 1770. 4. IX. Bände.

Next

/
Thumbnails
Contents