Fejér György: Authentia et vis probandi diplomatum. In codicis diplomatici coronidem (Budae, 1838) - 20.632

58 Streichungen, Correcturen, und mehrere Hände von selbst. Cf. Decretalium II. 22. de fide instru­mentorum. Wolf. Ad. Lauterbach de caneellatione cap. I. thes. 1—5. cap. II. thes. 1. etc. §. 35. Nec attramenti color tempore, cui di­ploma debetur, recentior, saluis proprietatibus aliis, authentiam facit suspectam : idem enim ipsum etiam atramentum eodem in diplomate diuersum reddit colorem, prout membrana melius aut de­terius est laeuigata; calamus magis vel minus in­tinctus: est nigrum, vel flauescit aut pallet. Prae­terquam si altior ac recentior color aliquod addi­tamentum, aut lituram afficiat, quae sensum do­cumenti mutaret. Voces singulares, notitiae cer­tioris causa, innouatae, nihil rei officiunt. V. Gruber Lehrsystem. Th. I. Abth. I. Hauptst. 1. §. 19—22. §• 36. INec Scripturae figurae, a communi ab­ludentes , conuellunt saluis proprietatibus aliis, diplomatis authentiam: cum eodem etiam saeculo Scriptorum figurae tam ab alienis, quam et pro­priis varient; illarum forma a saeculo in saeculum, pedentim duntaxat iuualescat et obsolescat. Saepe etiam scriptores priora imitantur exemplaria. Nisi ergo scripturae ratio a tempore, quo diploma ema- nauit, consueta duobus integris saeculis differat tam in contextu quam in dato anni (non in literis singillatim, sed in eorum complexu) contra authentiam diplomatis inde argui iure ni­hil potest: Jedes Urtheil über das Alter, oder die Aechtheit einer datirten Schrift muss sich 1). Zu­nächst und hauptsächlich auf die Totalansicht der Schrift stützen; 2) Eine genaue Prüfung der ein­zelnen Buchstaben des Alphabets muss den Ein­druck, welche diesen macht, rechtfertigen; und

Next

/
Thumbnails
Contents