Fejér György: Authentia et vis probandi diplomatum. In codicis diplomatici coronidem (Budae, 1838) - 20.632

33 „In cognitione falsarum literarura, earumque a veris di­stinctione, maxime attenduntur sequentia: nempe: Da­tura, scilicet vbi ? vel quando? Dies et annus: forte enim Dator literarura eo die vel anno iára non erat in viuis, aut alibi morabatur. Item sigilli im­pressio vel appensio ac circumferentia eiusdem ac superscriptio: an non forte illud no- uiter sit appensum vel impressum. Hoc tamen notan­dum , quod literae bono modo confectae , semper va­leant ; etsi per vetustatem sigilla sint destructa, aut propter malam impressionem minus noscibilia; modo locus eorum et circumferentia, item scriptura ipsa Lene appareat. P. 2. tit. 17. Notanda item in Nomini­bus et cognominibus Personarum , ac possessionum in iisdem expressarum abrasio et cancellatio. Ibidem at­tendi etiam debet signum v. g. Leonis, botri etc. char­tae, dum conficeretur, impressum: qua vnica obser- nationc Procurator quidam multorum mille floreno- rum instrumenti falsitatem nuper detexit, probando tunc nondum coepisse fieri chartam insignibus huius- modi. — Praeterea attendatur, attramenti aut chara­cterum diuersitas, nouae scripturae insertio etc.k‘ Synt. Juris Hung. p. 87—89. Regulas has esse inadaequatas, patebit e sequentibus. §. 31. Ex aduerso: Non omnis proprietatum et formularum defectus reddit Diplomata inauthen- tica , praeterquam si eas saeculo quopiam, in ali­quo regno, externas essentiales fuisse, certe con­stet: nam cum illae fuerint mutabiles, et admo­dum variae: poterant illae aut intermitti, aut pro scriptoris genio variari; essentiales autem saeculi ac regni, externae, neutiquam: „Da alle und jede Eigenthümlichkeiten in einer bestimmten Zeitpe­riode nicht gleichförmig beobachtet wurden, man daher selten oder nie, in einer Periode alle, oh­ne Ausnahme, vorfindet; so darf man daraus, dass einige derselben fehlen, nicht sogleich annehmen, dass die Urkunde unächt sey. Die Eigenthümlich­keiten der inneren Form wurden häufig nicht al­3

Next

/
Thumbnails
Contents