Fejér György: Authentia et vis probandi diplomatum. In codicis diplomatici coronidem (Budae, 1838) - 20.632

de Deo, Hungariaque et Christianitate optime merita, nullam penitus distinctionem existimatio­nemque, quin potius vilipendium sit expertura, ipsum cognomen Balintitt praefato Valentino Nagy, ipsiusque haeredibus, et posteris vtriusque sexus, vna cum libero Baronatu, ac cum omni eius di­gnitate, reputatione, et praerogatiua, quibus cae- teri etiam in regnis, ditionibusque nostri Comi­tes, atque Barones vtuntur; antiquis vero insi­gnibus, quibus a cognominis Nagy consecutione vsi sunt, solis effigiem supra piramidem viridem, inter caeruleum purpureumque scuta exurgentem, damus, conferimus addimusque, ac eum, posteros­que eius vtriusque sexus vniuersos dicto cogno­mine Balintitt, Baronesque vocari, compellari, haberi, reputari volumus, mandamusque vniuer- sis — — Has perpetuo valituras sigillo nostro secretiori et subscriptione munitas nostra, ex- tradanda duximus, et concedenda. Datum in re­gia nostra Budensi Hungáriáé, die prima Nouem- bris Anno Domini MCCCXLIV. (Testimonio Jose- phi Kemény 1349.) Erantque literae in pargeineno patenter confectae et emanaiae, et sigiiio eiusdem regis in concha lignea, super cera rubra, impres- siue communita et dextra vero earum parte, sub­scriptum erat: Ludouicus Rex m. pr. A sinistra vero Beneuentanus A. Episcopus Strigoniensis m. pr. Inscriptumque erat foris. Ex speciali reflexi­one publicatae per me eundem A. Episcopum Be- neuentanum, cum applausu omnium Budae, tri­gesima Nouernbris Anno 1344 Beneuentanus m. pr. etc. — Alia commentitia diplom., notitiae cri­ticae causa, lege: apud Gatterer, Anleitung zur praktischen Diplomatik. Grubers Lehrsystem Th. II. Absch. III. Hauptst. 1—4.

Next

/
Thumbnails
Contents