Fejér György: Authentia et vis probandi diplomatum. In codicis diplomatici coronidem (Budae, 1838) - 20.632
51 gryphus dextera teneat, capitique coronata auream auctoritate nostra regia addimus. — Vt autem huius privilegii facta donatio salva semper et imperturbata maneat, praesentem eisdem charis cognatis nostris, Michaeli et Alberto Estoras, dedimus paginam sigilli nostri munimine roboratam. Datum Szegedini per manus Gileti, aulae nostrae Cancellarii, die feria secunda post Dominicam in Albis, anno Dominicae Incarnationis milesimo nonagesimo quinto. Manus propria Domini regis.“ 4.) Nos Ludovicus, Hungáriáé etc. rex. Memoriae commendamus, tenore praesentium significantes universis, quod fidelis nostri, dilecti Valentini Nagy de Sancto Georgio ad Keresum, amnem, Consiliarii nostri actualis et catafra- ctorum tribuni, praedecessores, Ujlakiorum nomine, diu quidem claruerint, — vnus tamen fratrum Ujlakiorum, Georgius a Bela IV., Hungáriáé rege, alio insignitus est cognomine, praeclare factorum magnitudinem expressuro — Vnde factum, ut huic e fratribus Ujlakiis, Georgio, cognomen Nagy, rex ille conferret. — Postquam praefatus Valentinus Nagy, consiliarius ac tribunus noster, nuper in regno Neapol. actum exhibuerat, post plurima vel ipsi Hectori digna saepe praestita singularem, perpetuo laude dignissimum. — Agminibus nostris periclitantibus auxilium fert, primo adventus sui momento rebelles vallidissima aggreditur manu, et ingentem sola etiam in persona, hostium numerum fundens, impetum eorum retundit, retrahere eos cogit. Elérkezett a’ segétség, ittvan Balint, itt itt; — Proinde ipsum nomen abolendo — siquidem iam communis sortis homines etiam adeo vulgariter coeperint se hoc nomine Nagy compellari facere, vt breui antiqua haec, familia