Fejér György: Authentia et vis probandi diplomatum. In codicis diplomatici coronidem (Budae, 1838) - 20.632
Vel er u ce m, vel chrismon, vel liteí’ám quatn* libet circumdatam serpentibus, in hunc modum vel quomodolibet aliud, quod volüérint. Solet autem prima litera (linea) praeceptorum longis et aequalibus literis figurari. Jnitiilm autem praeceptorum huiusmodi est: In nomine sanctae et individuae Trinitatis HeynricUs, Dei gratia Imperator Augustus. Post illum prologum introducitur quasi persona imperatoris loquentis, redden- tisque causam, qua inductus illud voluerit praeceptum statuere, dicens, regiae competere dignitati, ut talium virorum, quibus ipse rogatus sit, non debeat contemnere preces, vel quam voluerit facere illius edendi praecepti vel mtindiburgii, iustam causam insinuans. Post haec, quod iili loco vel illi homini sua auctoritate concedat vel roboret, erit subinferendum. In fine vero praecepti erit locandum, ut quicunque contra illius praecepti decretionem fecerit, mille auri optimi libras, vel quodlibet aliud pretium, quod instituerit imperator, se persoluturum cognoscat, medietatent loco vel homini illi, cui praeceptum conscribitur. Post haec quod Imperator propria manu subscripserit, et proprio signari sigillo iusserit, erit adiiciendum. Post completum praeceptum monogramma est ponendum, in quo nomen imperatoris augusti Dei gratia habeatur connexum, vel alia quaelibet, qUae imperatorem condeceant. Ex vtraque monogrammatis parte longioribus et ae- qtialibus literis scriptum erit: Signum Domini illius Imperatoris serenissimi vel augusti, vel aliud quodlibet huiusmodi. Post monogramma prolixioribus et paribus literis scribitur: Heinricus vel A. Cancel!. Vice-—• C. G. Vercellensis episcopi recognovi illud factum. In vltima chartae linea, 2*