Fejér György: Authentia et vis probandi diplomatum. In codicis diplomatici coronidem (Budae, 1838) - 20.632
15 dol^mque oportet praemittere ad characteres ipsos internos eruderandos. §. 18. Proprietates diplomatum externae censentur guatuor i 1) Materia diplomatum aeuo intermedio: fuit membrana, vulgo pergamena, vsque exitum seculi XIII. sola dominans; mox cum papyro gossypina et lintea saeculum vsque XVI. varians. ,,Volumus etiam sancimus, vt instrumenta publica et aliae similes cautiones, nonnisi in pargamenis in posterum conscribantur. —- — Ex instrumentis in chartis papyri vel alio modo,quam vt dictum est scriptis, nisi sint apochae, vel antapochae, in iudiciis vel extra iudieia, nulla omnino probatio assumatur i scripturis tantum praeteritis in suo robore duraturis. Quae tamen in praedictis chartis bombycinis sunt redactae scripturae —1 intra biennium a die editae sanctionis istius, ad communem literaturam et legibilem redigantur.“ Constitutiones regni vtriusque Siciliae , mandante Friderico II. Imp. per P. de Vinea concinnatae Neapoli 1786. L. I. tit. 18, —Chartam linteam antiquissimam — excimelio bibliothecae Vin- dobon.—Europae eruditorum iudicio exposuit. J. Georg. Schwantner. Vien. 1788. Cf. Fr. Jos. Bod- mann. Auch ein Wort über die Schwantnerische Urkunde vom J. 1245. Meiners Beiträge zur Geschichte der Erfindung desLumpenpapiers;im neuen Hannoverschen Magazin 1805. nro 63. etc. §. 19. In altera diplomatum proprietate externa ,S er i p tu r a, occurrit 1) huius color, qui communiter est ater, pro incausti, materiae lae- uigationis ac calami intinctionis diuersitate, magis vel minus; raro aureus, in prima nonnisi linea, nominibus propriis; rarius adhuc ceruleus. 2) Lite-