Fejér György: Authentia et vis probandi diplomatum. In codicis diplomatici coronidem (Budae, 1838) - 20.632

12 ut de suscepto descriptio, mensae gloriosissimo­rum Praefectorum — et quod ex publicis arc liiuis profertur, et publicum habet testimo­nium, etiam susceptibile hoc esse, ad collationes manum ponimus.“ Novella XLI. cap. 2. §. 15. Publicitás vero vetustate iuncta diplo­matum, queis suffragatur, authentiam facit irre­fragabilem; cui manifestus duntaxat formularum defectus possit derogare: talium quippe vigore ius Hungáriáé publicum ac priuatum est constabili­tum; inde Patronatus regii ac priuati iura eruta; priuilegia a Maioribus deriuata; praedia, pagi, castra, telonia, tributa possessa, et alienata post­liminio reuocala. Omnis interim subreptionis prae- cauendae gratia obtinet haec formula, a saeculo XIV. inseri solita: Eatenus, quatenus rite ac le­gitime sunt emanatae , viribusque earum veritas suffragatur.“ Haec est Juris etiam consultorum sen­tentia: Eine in öffentlichen Archiven, oder Re g est r atu ren aufbewahrte alte Ur­kunde hat die rechtliche Vermuthung für sich, dass sie acht ist; und bewirkt, wenn nicht beson­dere Gründe der Unächtheit derselben entgegen stehen, einen vollen Beweis.“ Gönner, Entwurf eines Gesetzbuches für das gerichtliche Verfahren. Band I. p. 179. §. 14. Priuata etiam diplomata origina­lia, vetustate commendata, tamdiu authentica sunt censenda, donec eorum suppositio aut inter­polatio, solennium notarum defectu, haud euinci- tur: praerogaliuam hanc nacla sunt 1). Juris ca­nonici auctoritate: „Mandamus, quatenus secun­dum diuisionem, quae per libros antiquos, vel alio modo melius probantur, — in negocio procedatis.“ Cap. III. 12. (Deer. II. 19.) de proba-

Next

/
Thumbnails
Contents