Fejér György: Authentia et vis probandi diplomatum. In codicis diplomatici coronidem (Budae, 1838) - 20.632

10 no 1001. concessarum, Ign. C. a Battyan, Antoni­us Gánoczy, Josephus Koller, Chrysostomus No­vak; aduersus Ladislaum Kovesdy, diploma Belae II. quod Praepositurae Bozokiensi A, 1135. con­cesserat, et Bela IV. anno 1264. copfirmauit, fal- sificationis insimulantem, Stephanus Katona, Ge­orgius Pray, Daniel Cornides, acri calamo depu­gnarunt. Quibus contentionibus, vt characteres authentiae diplomatum externi et interni, certi- ficatioque, in lucem emergerent ampliorem , ob­tentum. I. Characteres Diplomatum ft u t h p n^ tiae externi. $. 11. Character authentiae diplomatum ex­ternus praecipuus est vetustas, ex indole huius eisdem proprius: aeuo cum sint eo edita, quo fi­dei viguit integritas, religio dominabatur, Ii te— rarum, artisque diplomaticae peritia penes pau­cissimos fuit, documentorum confictores et in- terpolatores seuerissimis ab Ecclesia ac ciuili po­testate, poenis arctabantur , (V. Bullam Innocen- tii IY. PP. lib. I. epist. 544. Sententiam Comitis Curialis Poson. anni 1322. Joannis literati male­dictae memoriae anno 1591. Gabrielis Lite­rati de Zömlim apud Werböczi P. II. tit. 14. §. 50. 82. Literas Mathiae Coruini ad Epis. Nilrien. item ad FF. Ord. Minorum Conuentus Agrien.) di­plomata supponendi aut corrumpendi occasio et facilitas succisa fuerat. Quo antiquius aliquod di­ploma, eo manifestius authenticum ; „Diese Regel beruht auf einem sehr guten psychologischen Grun­de. Es ist oben bemerkt worden, welche harte Strafe d ie Gesetzgebung auf die Verfälschung von Urkunden gesetzt hatte; inan kann also billig afl-

Next

/
Thumbnails
Contents