Krammer Ferenc: Fragmentum tertium, dogmaticum, de sola salvifica ecclesia, et neoterica ecclesiae catholicitate, ex scriptura, et ratione (Posonii, 1824) - 11.164c
stianae theoriae> verum etiam moralitatis seu praxis Christianae* pestem. e) Refellit, principio adstructae impossibilitatis. Ad sustinendum utrumque praemissum (sub a et b) principium, ne arbitraria prorsus esse videantur, additum, aliud est, velut sufficientem rationem continens utriusque ; hoc nempe: ut omnes in omnibus consentiant, impos ,bile esse; nec proinde ad ita consentiendum dari obligationem. — Sophistica haec inventio, redivivi p/ulos phismi, et revectae mundi sapientiae partus, perstrepit late. —« Revisa jam, affatimque confutata est in Examine sche-> diasmatis, ('pag. 2q. seqq.) atque in Fragmentorum meorum serie locis plu abus, quo lectores meos, ne rem jam actam agere iterum necesse sit, remitto. — id duntaxat, quod scopo proximum est, adtingam. — Quaero, num V. g. Petrus, qui in articulo hoc, aut illo, mecum non sentit, dissentiat necessario ? haud dicent ; quia id nec vera libeitate, nec ridicula illa, quam immodice crepant, sentiendi libertate salva , dici potest; — dissentit igitur libere; — consentire ergo potest; — cumque idem de Paulo, Joanne, caeterisque Christianis, — tum, de tertio, quarto, caeterisque articulis sine dubio verum sit;—• sequitur, Christianos omnes consentientes in omnibus articulis Christianae religionis esse posse atque eos, qui n m consentiunt, dissentire libere, nec hoc ipso, impossibilis consensionis obtentu, si non consentiant, excusari. * — Accedit, principium hoc per illa ipsa principia, ad quorum opem fictum est, vapulare; si enim credendum non est, in quo dissentitur, (sub a.) reprobari vero debet, quod consensu reprobatur, (sub b.) cum hoc impossibilitatis portentum non tantum qualicunque dissensione, verum magno omnium Christianorum consensu reprobari constet, sequitur, tam principium hoc, quam structum in eo Ca- tholicitatis aedificium , reprobari oportere. — * Quisquis cum cHsuco hoc neotericorum principio, ea, quae de mansura semper conservandae universae Christi Religionis uecsisitaie, eaudemque integram semper recipiendi obliG 2