Krammer Ferenc: Fragmentum tertium, dogmaticum, de sola salvifica ecclesia, et neoterica ecclesiae catholicitate, ex scriptura, et ratione (Posonii, 1824) - 11.164c
aoö g atz one; cum in hoc, tum praesertim in Fragmento secundo dicta sunt, sedulo confrontaverit, (id quod faciendum semper censeo;) is, absque difficultate, ejus deteget irrationabilitatem, et inimicam Evangelii spiritui indolem, d) Refellit, principio restrictae Claritatis. Cum vero utrique illi (a. et b.) principio obstaret, quod evenire possit, ut unus aliquis hunc aut illum articulum in scripturis videat clare, dissentientibus aliis; — ne parte ex una, negare obsequium Deo, clare loquenti, videantur, parte vero ex alia, dissensionis enecent vim, — pro cynosura, in quovis hujusmodi casu ? fixum est principium sequens : (fuidquid aliquis in codice sacro videt clare, id credi ab eo debere necessario, necessitate salutis;—• hoc scripturae autoritati datum; — quod sequitur, extorsit cura fixi jam principii; additur enim mox: caveri attamen oportere, ne idem aliis quoque necessarium esse credatur, qui id non vident clare. — Qui haec libero a philosophismi fuligine oculo considerat, mirabitur et vertiginem capitum, et animorum, tam tetre fermentantium, infelicitatem, nec necessariam credet, insaniae, tam manifeste ab Evangelii spiritu abhorrentis, seriam refutationem. — Convelli hac exceptione praemissorum principiorum vim, et omnia , quae de una discipulorum J. Christi fide dicuntur in scripturis, redigi ad fidem unius, alteriusve, — perireque omnem unitatis fidei sensum, praescriptum a Deo, luce meridiana clarius est. * — Illa quoque hujus, alteriusve clara visio, num in principiorum horum nexu vim ad eYicxendumfidem habeat? dubites jure; ipso enim caeterorum dissensu fieri hoc in systemate necesse est, ut ipse ille clare videns haesitet, num reipsa clarum sit, quod videt, — aut fors clarum esse sibi duntaxat videatur ? — Quo videns ille sentit de se modestius, — quove innumerorum aliorum, quam suae unius, visioni, plus et fidit, et fidendum instinctu prudentiae, et conscientia infirmitatis humanae didicit, tanto citius id sibi videri duntaxat judicabit; — nec se se ad id, quod clare vidisse videbatur, credendum, obligari arbitrabitur; si praesertim praeoccupatio de principio dissensionis, e humero necessario-