Krammer Ferenc: Fragmentum tertium, dogmaticum, de sola salvifica ecclesia, et neoterica ecclesiae catholicitate, ex scriptura, et ratione (Posonii, 1824) - 11.164c

do , inquam, quaenam sunt? — quis est, qui ita definiat ? — Definitio, quia indoctorum ac rudium excedit capacitatem e* vires, relinquenda utique esset doctis; sed num a) hujusmodi definitio et regnum aequalium undique jurium ac independents libertatis , concordant ? — num b) jam id oppido triste, acer- bumque non est, quod universum genus humanum in summi momenti, quia aeternam salutem adtinente, negotio, pendere de­beat a paucorum respective, infirmis suis relictorum viribus, doctorum, judicio, ac fide, qui in his consentiri, in aliis secus, fidem faciant omnibus ? quid hic humani generis situs differt ab eo, qui ante Christum fuit? nonne devolvimur hac via post- liminip ad sapientes, conquisitores, et scribas, insecuros magi­stros hominum, eaque de causa divinitus abrogatos? — Quid si porro, c) redivivi hi conquisitores , hi docti, in decretatione conditionum salutis quocunque, seu capitis seu animi defectu, fallant? — quid si fallantur? — Evenire utrumque posse, nulli negare minus possunt, quam hi, quibus cum res est, perpetui aliorum, praecedentium praesertim, doctorum, frau­dis aut ignorantiae accusatores. — Quid si praetere?, d) ipsi hi docti in statuendis salutis conditionibus dissentiant? an, pro­clive id esse, negari jure possit, in tarn evidente hodieduru eos inter de gravissimis doctrinis dissensionum exemplo ? — tum, in proclamata, classica fere, consensionis impossibilitate ? — Si doctorum, qui in proteetantium medio existunt, consen­sio impossibilis est, quanto minus possibile esse oportet, ut o- mnes omnium confessionum homines docti consentiant ? — aut forte trahi in censum aliarum confessionum doctores necesse non est? tunc enim vero nova demonstrationis necessitas oc­curret; de privilegio enim illorum, qui audiri exclusive prae­tenderit, quaeretur. —- Sed consentiant, e) quomodo consen­tiens haec definitio , ad omnium, indoctorum etiam ac rudium, perferetur notitiam? — viva ne voce, an scripto? — quam de­speratus utroque casu modus, ea discendi, quae, salva salute, ignorari non possunt! — cogita: consors vivae vocis institutio in regno libertatis! — et institutio scripta in imperitae multitu­dinis medio! —• Fac attamen perferri, f) num docti hi definito­res fidem facient omnibus, ita, ut universis, id, quod definitum est, sit etiam certum ? ut etiam credatur ? — Ohe ! homines eos esse, qui simul etiam accepti fallere ac falli possint, haud ambigetur , ibi praesertim , ubi id ipsum ex systemate, quale protestantium est, credere oportet. —- Hinc sequitur, g) hoc principio , quamvis quibusdam doctrinis spondere firmitatem vi­deatur, omnem omnium doctrinarum, sed positivarum maxi­me, in regno libertatis, atque imprimis in multitudinis medio, perimi certitudinem , — effici universas prope Christianae Reli­gionis partes ancipites et incertas ; hocque ipso infructuosas quoque; latere proinde in eodem principio, non tantum. Chn-

Next

/
Thumbnails
Contents