Krammer Ferenc: Fragmentum tertium, dogmaticum, de sola salvifica ecclesia, et neoterica ecclesiae catholicitate, ex scriptura, et ratione (Posonii, 1824) - 11.164c

9* regendam, continendamque intra praescriptos et. intentos fines, libertatem, principium haud esse, et suapte mani­festum est, et omnis aevi, novissimi praesertim, experien­tia constat. •— Hoc igitur dejectu unice accidit, ut l) quaesita, (serio, an secus? haud disquiram) puritas ac integritas doctrinarum, nec habeatur, nec haberi eo in systemate possit; — ut 2) jactata scripturae plenitudo, sit sonus sine sensu; — ut 3) divina scripturae authoritas, vio­letur coeco libertatis nisu; — ut 4) luxuriantia ingenia ra­piantur extra consecrati unici principii fines; ut denique 5) libertas ipsa migret in licentiam, destitutaque vero lu­mine, et ductore perito, lucem sectetur fatuam, et duces coecos. — Omne igitur, quod a probis quibusque prote- stantibus deploratur, malum, fit per libertatem quidem, at non, quod mala ipsa esset, sed quia perito ac efficace destituitur rectores >— Qui defectus tanto universim nocen- tior est, quo actuosior ipsa libertas} proinde, quo eadem libertas ad operandum vehementius inflammatur illius et juris et obligationis proclamatione, quibus ibi duntaxat, ubi secura et Jorti manuductione regitur libertas, locum esse, alibi doceo. * — In moesto hoc destitutae libertatis situ, dissensiones necessarias, hocque ipso consensum impossibilem esse, quis neget ? — Sed num propterea se­quitur: ad consentiendum non dari obligationem? haud certe, praeterquam in hypothesi, et supposito, in eorum, qui dissentiunt, potestate non esse, ut se se a moesto illo libertatis expediant situ. — Num vero, non esse, dici me­rito ac jure potest ? — Nonne, ipsa illa , et quidem u- niversalis, eorum etiam, qui liberiore libertatis usu dissen­sionum adjuvant cumulum, de efficace froenandae liber­tatis medio sollicitudo, perditaque adhuc eatenus opera, et justa inveniendi apti froeni desperatio, ad unumquem­que, salutis sincere studiosum, de latente in plano liber­tatis vitiositate, convincendum efficax est? — Obstinata ad perniciosum hunc situm adhaesio, culpa vacet ? eo certe minus, quo praeterea aptum et efficax adversus perniciem hanc medium scriptura sacra luculentius demonstrat. —* Surrogari improvide receptae libertatis manuductrici, cla~ riiati, efficacius medium, non tantum posse, verum etiam

Next

/
Thumbnails
Contents