Krammer Ferenc: Fragmentum tertium, dogmaticum, de sola salvifica ecclesia, et neoterica ecclesiae catholicitate, ex scriptura, et ratione (Posonii, 1824) - 11.164c

74 esse? — Pax et quies, quam in verae veritatis et sincerae probi­tatis incuria quaerunt, poscit, ut procul moveantur omnia, quae terrent. f) Fore denique ibi perfectam pacem omnium, vere^w Regnum Dei et Christi, et novum Coelum; •— impletum tan­dem iri vaticinium Isaiae (Gap. 12. 6. 9.) de lupis, agnis, pardis , leonibus, ursis, et basiliscis, habitantibus simul. * * Recte; connaturalis prorsus illic plena pax, ubi jure eo­dem gaudet veritas ct error, virtus ac vitium, lux et nox ; — ubi nihil, nec poenarum aeternitas terret; (sub e.) nullum enim ibi, pro veritate aut virtute, bellum ; quia nulla seu illius seu hujus cura; — sed an, ex hac quoque incuria, nullum? — Fatemur etiam ingravate, illud Isaiae de lupis, agnis, pardis , ursis, etc* in novo hoc coelo impletum iri; verum in sensu duntaxat, se­vere grammatico. — Ideo haud mirum, condi oportere novum Coelum; neque enim, pro novo hoc hospitum genere, ullum, ex adhuc creatis, exstat. Intellexisti, bone Lector? — Num quid dici magnificentius, maximoque simiiius miraculo, potest? — compara omnia dili­genter, principium praesertim cum fine seu consummatione; in- teiliges luce clarius, id, quod introducendae Catholicitatis, coe­tus quosque dissentientes comprehendentis, obtentu, agitur, per­tinere ad rudes quasdam lineas duntaxat, et embrionem; niique esse aliud, quam praeviam praeparationem ad opus, quod, si eonsu'umatwh fuerit, formam praeferat novi Coeli, seu, uti jam proclamatur aperte, — Regni ethici, cujus umbram quandam legimus in Republica Platonis! — Quia attamen a plerisque, id quod tantum praeparatio est, considerari et repraesentari, velut consilii terminus, et consummatio, consuevit; ideo ego quoque in praesente in adversam nisu, abstrahere ab intento exitu, con- tentusque solo, ad id, quod praetenditur agi, respectu esse vo­lo; idque tanto lubentius, quo propior imminet occasio, agen­di distincte de operis novi consummatione, in peculiari, de regio- montana Cat holi citate, fragmento. 26. Qualis, reipsa? Tametsi primo quoque intuitu, nova haec, dissiden- fes complectens coetus, (§. 24-) congeries, aliena ab e- vangelii spiritu esse, affatim intelligatur, eamque mani­feste ipsa etiam ejus origo, (Frag. Isag. §. 9. 18. 19- 20.) — tum, indoles, ad discerpendam atque ad tenuia quae-

Next

/
Thumbnails
Contents