Krammer Ferenc: Fragmentum tertium, dogmaticum, de sola salvifica ecclesia, et neoterica ecclesiae catholicitate, ex scriptura, et ratione (Posonii, 1824) - 11.164c

dam elementa redigendam Jesu Christi Religionem efficax, (ibid. §. 24- seqq.) reprobet; quia attamen oppido splen­didis , plenis dolo, atque ad homines, adversus structas vafre insidias haud satis praeparatos, impellendos in frau­dem peradpositis urgeri artibus , et coloribus pingi, *— fallereque hoc ipso quam plurimos, secuti Horatiana lana, Tarentino violas imitata veneno, consuevit; ideo conside­randam curatius, examinandamque omni ex parte, atque ea, quam habet reipsa, facie, publico repraesentandam obtutui, putavi, nec quidquam, quod dici in obversum solet, dissimulandum. •— Qualis igituf congeries haec relpsa est ? §, 27. 1) Antisymbolica, hocque ipso, anti- christiana. Certum est, 1) antisymbolicam esse, adversam con­fessionum et symbolorum spiritui suapte indole, hoc- que ipso evangelico etiam spiritui inimicam. •— Quare au­tem hoc ipso? ideo; quia Religio Christiana, multis po­sitivis constans partibus, atque in plenitudine seu integri­tate conservanda ubique et semper, (Fragm. 2.) universa­lis est, ad omnem sine exceptione hominum classem, in­doctorum quoque ac rudium, pertinens, hocque ipso non jam philosophico illo, apto paucis, et doctis duntaxat, ve­rum Apostolico ac populari, id est, praedicationis, et in­stitutionis, aptae omnibus, medio, et propagari et conser­vari debet; •— idque indole ac spiritu divinae hujus oeco- nomiae manifeste exigente, et certo Dei consilio, testibus scripturis. (Frag. II. §. 4- seqq.) — Atqui separari a di­vina hac conservandae universae Religionis oeconomia for­mulas, compendia, confessiones, et symbola, multitudi­nis praesertim, maximae hominum classis, intuitu, haud posse, omnis, qui cogitat rite, debet fateri; * — idem- que constans inde ab initio usus, certus et necessitatis, et evangelici spiritus index, luculente adfirmat. — Cum igi­tur neotericae hujus ecclesiae spiritus fronte adversa con­fessionum ac Symbolorum spiritui oppositus sit, sequitur,

Next

/
Thumbnails
Contents