Krammer Ferenc: Fragmentum tertium, dogmaticum, de sola salvifica ecclesia, et neoterica ecclesiae catholicitate, ex scriptura, et ratione (Posonii, 1824) - 11.164c

magno prodigiorum structa adparatu, Christi eeelesia, reperiri ligna, foenum, et stipulam, novimuä ex scripturis; —• haec vero omnia a Draconicorum opere abfutura, magno promittitur hiatu! ut jactatas in caeteris aedificii hujus partibus, insolitas prorsus, praerogativas taceam. b) In ecclesia, hunc in modum aedificata, regnaturam Libertatem, expeditam ah omni humanae auihoritatis ty­rannide. * * Dicunt, et adfirmat. experientia etiam, plus metuendum a Libertate esse, Immanis soluta legibus, quam ab humana autho­rity te ; hocque ipso, multo ferociorem, quavis humanae authori- tatis tyrannide, in eo Libertatis regno, fore Draconicorum tyran- nidem! — voces et sententiae , quibus uli in Regni sui infantia soient plenae uer.eni et intolerantiae, monstrant affatim, quid a novo hoc libertatis Regno expectandum sit, si adolescat, et aptas verbis et consilio colligat vires! c) Fore puram ubique et in omnibus veritatem et pro­bitatem infucatam absque errore ac vitiis, absque haere si et schismatibus. * * Sane; illic enim, ubi omne id, quod cuique videtur verum, veritas est, id haud profecto mirum 5 sed nec, uti omnis verae veritatis aestimator fatebitur, invidendum. — Caeterum, si nulli illic errores et vitia, — nullae liaereses, et schismata, e- runt; sequitur, nec errantes ac vitiosos, — proinde» nec haere­ticos et schismaticos, illic fore; — ubi igitur futura mansio Mi- chaelitai utr ? d) Regnaturam illic sinceram inter omnes charitatem, amotis odiis, persecutionibus, et bellis, excitatis adhuc Reli­gionis causa. * * Rubentes credimus, sinceram illic charitatem regnaturam; — sed nempe sincerae illi ac purae veritati, ad acinaces usque 1'oecundae , consentaneam, — Nec dubitamus , abfutura Odia , excitanda religionis causa; ast una certi sumus, successura multo atrociora, excitanda irreligionis causa. e) Exulaturos inde, (tana humani generis terriculamen­ta) Diabolos, Daemonos, et poenarum aeternarum terrores.* Jure certe ac merito; nullus enim his locus illic esse po­test, quo revocati a diuturno exilio Sadducaei succedunt. — Cae- tarum intelligimus, quid metuant, quid ve hee ipso desiderent ad-

Next

/
Thumbnails
Contents