Krammer Ferenc: Fragmentum tertium, dogmaticum, de sola salvifica ecclesia, et neoterica ecclesiae catholicitate, ex scriptura, et ratione (Posonii, 1824) - 11.164c

nulli novar cedit, —- omnisque posterior, partus portarum inferi esse, intelligitur. c) Unumquemque eodem, quo Paulum oli/n, agi Spiritu, di- cereque jure eodem posse: quod et ego Spiritum Dei habeam. * * Divi Pauli Spiritum, unde fuerit? novimus; ast origines novorum horum Spirituum, nisi Equits Durii narret, ignoramus.-— liem , eundem Apostoli Pauli spiritum, concordem \posfolo- rum caeterorum , quive tunc erant., Prophetarum spiritui fuisse, novimus scripturis testibus; —. num aeque concors novissimo­rum horum apostolorum Spiritus? absit ! ne sibi quidem ipsi singulus horum concordat; — invicem vero? atrociter dissen­tiunt et pugnant. — Igitur, sicut concors ille veterum Apostolo­rum Spiritus, indubitatae veritatis, — ii a discors ille, certum Spiritus mendacii et erroris, argumentum est. d) Nihil ad divini hujus aedificii consummationem aliud restare, quam ut i) omnes, vel fere omnes, qui ingenio et viribus valent, in divini hujus Consilii opem consentiant, — et 2) surgat unus aliquis, qui praeparatos sparsim lapides, colligat in unum, ordinet, struat apte, et opus consummet. * * Ut consentiant? postulatum inane! obstat enim huic consen­sioni promissa divinitus Ecclesiae veteris inconcussa firmitas, man- suraque hoc ipso in obversum catholica seu universalis consen­sio ; — tum etiam haud dubia consensionis quaesitae, etsi hu­manitus tantum consideratae, impossibilitas, — Ut surgat unus aliquis? ridicula capita! unus aliquis ex apiorum juxta ac inepto­rum lapidum congerie discernere aptos, colligereque, et dispo­nere apte, perlicereque opus possit, quod universi una nequeunt? — Fac attamen posse; num etiam, sicut colligere lapides in a- ptum corpus, ita universam lapicidarum turmam quoque in ti­num sensum? Consule hominum indolem , relictorum sibi, et experientiam.-—Tam homines sunt, qui spargunt lapides, quam is est, qui colligit et aptat. —- Haud Christianam ab his Ades- siae hujusmodi exspectatoribus agi rem, ipsa sciti hujus indoles facit palam, quippe a gentili incertitudinis et ignorantiae aetate mutuati, manifesteque praeferentis formam, usitatam philoso­phis gentilibus. Quod 2) opus ipsum adtinet. a) Opus hoc, si consummatum fuerit, fore omnium, quae unquam facta sunt, miraculorum maximum. * '*) Quis neget? Nec a Mopse et Prophetis, nec a Christo et Aposlolis, effectum simile aliquid est. —- In nobilissima omnium,

Next

/
Thumbnails
Contents