Krammer Ferenc: Fragmentum tertium, dogmaticum, de sola salvifica ecclesia, et neoterica ecclesiae catholicitate, ex scriptura, et ratione (Posonii, 1824) - 11.164c

7i ín adoptandis, etsi a collegis propinatis, scitis. Recognitione particularitatis, caeterae aliarum confessionum ecclesiae aequan­tur, et agnoscuntur partes esse ecclesiae alterius, quae sit totum, et universalis, — hocque modo adjuvantur portentosae Catholi- citatis progressiones! — s. 2,5. Qualis, — opinione amicorum ? Quantoopere molem hanc, magna initiatorum turma, sed cumprimis ii, qui ad struendam se se, ipsa doctrinae praesumptione, vocatos esse putant, magnificent, dictu incredibile est Í -— Ampullas, quibus in magnificatione u- tuntur, nosse, necesse est; quia nudant, sin insaniam, exquisitam certe gloriosae hujus geniis temeritatem, sed «t una vanitatem universae eorum molis. — Si operario­rum stultitia refluit in opus ipsum; non uspiam opere hoc stultius occurrit aliud. — Ne quid effugiat stultitiae, sol­licite et particulatim notabo singula, quae l) operarios ipsos, — tum, — quae 3) ppus ipsum distinguunt. •— Quod i) Adtinet operarios. a) Unumquemque, moli huic cooperantem, esse Michae- lem Archangelum, dicunt; quia pugnat adversus Draco­nem, id est, adversus errores et vitia. * '* Placet mirifice, de Michaele et Dracone, ingenium. Ne ra­rum hoc acumen ingrata deleat oblivio , in fragmenti decursu heroes hos, Michaclitas, vel Draconicos, — ipsum vero opus illorum , Michaelismum aut Vraconismum, vocabo. — Haud pro­fecto inepfa , Michaelitaram in vicem Jacobinorum successio; si- «ut enim isti universalem parturiebant Rempublicam, ita illi eccle­siam moliuntur universalem. b) Unumquemque ad magnum hoc aedificium delectos ac solidos conferre lapides, parte ah una; — parte vero ah a- lia, removere sedulo, quae veram adhuc foedabant ecclesiam, sordes, ligna nempe, foenum, et stipulam, (i. Cor. 3. 12) * * intelligimus, nunc primum ad aedifícium hoc lapides conferri, seu nunc primum eam ecclesiam, quae esse Christi ecclesia debe­ret, aedif.cari; — esse proinde prorsus distinctam ab illa, quae dudáin a Christo et Apostolis aedificata est. — Quid si hanc stare semper, adversus portas inferi firmam, oportet? tunc enim vero

Next

/
Thumbnails
Contents