Krammer Ferenc: Fragmentum tertium, dogmaticum, de sola salvifica ecclesia, et neoterica ecclesiae catholicitate, ex scriptura, et ratione (Posonii, 1824) - 11.164c

66 die sit? — Quaestio, gravissima omnium, quae fieri a Christiano homine possunt; cum nonnisi in unica illa ec­clesia universam Christi Religionem haberi ex demonstra­tis certum sit; — proinde, nonnisi in illa haberi condi­tionem , ad immutabilem ordinem salutis, pertinentem , ne­cessariam omnino ad obtinendam salutem, (§. 14. sub c.) atque ad declinandas , intentatas in evangelio, poenas , prorsus necessario implendam, (y. 21. Nro. 3.) ipsis quoque protestandum doctoribus, Lessio praesertim, et Zacharia, confitentibua. — (tuae ergo est? quisquis seposita quam­cunque in partem, prouti in salutem adtinente quaestione imprimis oportet, praeoccupatione, dicta in praemissis ru- minaverit intentius; •— tum, adverterit ad nutus, hic at­que ibi factos, clareque velut digito monstrantes, haec est; •— — comparaverit insuper productas Dei ecclesiae dotes et proprietates, cum ecclesiarum singularum, quos manifeste praeferunt, characteribus; — aut, compendii causa, cum characteribus ecclesiae, Catholicae veteri sen­su; •— spondeo, visurum clare, nullam aliam, in qua pe­rennantes illae , ecclesiae proprietates, reluceant, praeter nostram, id est. Catholicam veteri sensu, ecclesiam, esse posse. •— A distincta proprietatum harum ad ecclesiam nostram adeommodatione hoc loco supersedendum, ne re­petere eadem debeam, putavi; siquidem negotium hoc nonnisi tunc, postquam omnia, proposito meo apta, seu, et ea, quae adhuc restant, et, quae uberiorem dictorum jam evolutionem exposcunt, fuerint producta, agi congrue posse intelligam. — Id unice hic tangam, quod, caeteris ecclesiae characteribus tantisper etiam sepositis, demonstra- Uvam habet vim. Quid illud? ratio temporis! — antiqui­tas ! — seu, evidens nostrae ecclesiae Apostolicitas f — Ratio temporis, a primis eventuum originibus remoti, :n caeteris quidem rerum humanarum objectis, tenebras pant, eo fere densiores, quo majus est inde ab origine interval­lum; — ast in praesente rei divinae argumento, crescit Lux cum ipsis intervalli incrementis. — Nihil aeque, ve- ram et unice salviiicam ecclesiam, demonstrat luculente et apte ad communem quoque captum, quam indubitata illa, fundata manifesta in Dei verbo, atque ab omnihiK

Next

/
Thumbnails
Contents