Krammer Ferenc: Fragmentum tertium, dogmaticum, de sola salvifica ecclesia, et neoterica ecclesiae catholicitate, ex scriptura, et ratione (Posonii, 1824) - 11.164c

recognita Christianis, ecclesiae Christi, prodigiose in Chri­stianarum rerum cunabulis aedificatae, non interrupta in orbis terrarum medio ad consummationem usque saeculi d ut alio , seu perpetuitas, aut, — habito ad originem re­spectu, — Apostolicitas. — Atqui, a nullo, quem equi­dem norim, perito rerum protfistante inficias itur, eccle­siam nostram continua inde ab Apostolis successione ve­nire, ita quidem, ut semper diffusa late, hocque ipso Ca­tholica quoque semper esset. — Cum igitur id dici do nulla alia ecclesia seu soleat, seu possit, parte ex una, — parte vero ex alia, aedificatam in principio ecclesiam sem­per in successione mansuram, articulus sit, magno Chri­stianorum omnium , ob manifestam eatenus Jesu Christi assecurationem , consensu ratus; sequitur evidenter, no­stram hanc ecclesiam, originalis illius continuationem, et gloriosam (Eph. 5. 27.) adversus juges portarum inferi a- rietationes triumphatricem, seu illam, unice veram (i^. 16. seq.) et unice salvificam ecclesiam, esse. — Verum enim vero, nihil perinde, atque fundament ale hoc rei Christia­nae dogma, aures semi - Christianas offendit ! — Hinc in adversum tumultus, querelae, et mirae exceptiones ; quas referre juvabit: Quid ergo? quaerunt, num extra viam salutis ii omnes sunt, qui Christianam Religionem profitentur quidem; sed ni­hil unquam de unica illa, unice salvifica, ecclesia audiverunt ? 1 1) Hypothesis, quam historia refellit.; ubique enim haec ec­clesia est in membris suis, — hic in pluribus, ibi in paucio­ribus, — quocunque Christianum pertigit nomen; — aut certe tam ubique prope , atque ita conspicue undique, ut non videri non possit; quia civitati, supra montem positae, similis. — Sed etiam, ne possit quemquam latere, faciunt adversarii ipsi, cum per juges, tumultui similes, adversus eam arietationes, existen- tiam illius remotissimis quoque nationibus publicant. —■ Ve­rum sint, 2) qui nihil audiverint; quid tum? — sicut ii, ad quos Religionis Christianae non venit notitia , hanc ignorant absque reatu et culpa, — nisi forte, ne veniret, culpa obstitisset; — ita iidem hi ignorare eam ecclesiam dici possunt, — et, licet ignorantes, quia (quod suppono) absque culpa, pertinere instar baptisatorum parvulorum ad eandem, licet ignorantem, ecclesiam; £ 2

Next

/
Thumbnails
Contents