Krammer Ferenc: Fragmentum tertium, dogmaticum, de sola salvifica ecclesia, et neoterica ecclesiae catholicitate, ex scriptura, et ratione (Posonii, 1824) - 11.164c

<>5 *** Si praeterea advertas, quod 1) nonnisi unica et indivi­sa, in qua universa Christi Religio pure atque integre conserve­tur 4 ecclesia esse possit; — quod 2) ipsa omnium, ad eccle­siam, tenentem omnia, quaecunque mandata sunt, praedicationis vocatio, obligationem importet parendi, quae violari, salva sa­lute, nequeat; (Matth, 28. — Marc. l6.) — Quod 5) audire ecclesiam hanc omni tempore, atque omnes iilos , qui non au ­dierint, habere, Dei jussu, sicut ethnicos et publicanos, oporteat; (. Mattii. 18.) audiri vero ecclesia, praeterquam a domesticis, ii - dei unitis consensione, haud possit; .—■ quod 4) universae Chri­sti doctrinae conservatio, sine uniformi praedicatione, —• haec sine arcta praedicantium seu ministerii cohaesione — ista absque severa partium ministerialium ad invicem subordination, — o- mnia vero haec absque inviolabili caeterorum omnium obligatio­ne, vocem Ministerii sequendi, — tam parum haberi possint, quam, absque requisitis ad finem mediis, obtineri finis; — quod 5) in solo, praehabitae hujusmodi praedicationis, horque modo coordinati Ministerii, casu, conservatio originalis doctrinae Chri­sti cogitari, seu haberi possit doctrina, vera objective ; sola uti­que salutaris et salvifica; — hocque ipso, in solo hoc casu, sicut certo cognosci, ita rationabiliter, salutarilerque ei credenda cre­di, et agi agenda, ex puro divinae authoritatis motivo; — quod 6) soli, qui ad ecclesiam, universae religionis conservatricem, pertinent, extraordinaria Jesu Christi, velut ejusdem capitis , regantur providentia, peculiarique, ad salutem necessario, Di­vini spiritus inüuxu, animentur; — quod 7) in solo hoc eccle­siae systemate, reprobatae in scripturis haereses , reprobari me­rito, — e contra, in participationis systemate, connatural^ asylum et salvum conductum habere, inlelligantur; — quod denique 8) hanc, de una et Religione et ecclesia, unice salvi­fica, persuasionem, ad heri usque, universalem omnium popu­lorum, Christianorum praesertim, ne quidem haereticis exce­ptis, fuisse, ipsa participantium confessione, (Fragm. 1sag. 2.) certum sit; — universalitate, apostolicam originem luce clarius demonstrante; — si praeterea, inquam, ad haec advertas, Christianeqxic sapis , adquiesces funditus divino huic ecclesiae, unice salvilicae, dogmati, idque unice credes vestigandum, ubi- nam hodie? — quaeve illa unice salvifica ecclesia sit? $. 23. Num talis est ecclesia, Catholica, — sensu veteri? Peracta demonstratione, qualis ecclesia Christi et luerit in principio, et esse semper debeat? ea solum restat quaestio: quaenam illa, inter tot existentes, ecclesia, ha- Fragm, ///• E

Next

/
Thumbnails
Contents