Krammer Ferenc: Fragmentum tertium, dogmaticum, de sola salvifica ecclesia, et neoterica ecclesiae catholicitate, ex scriptura, et ratione (Posonii, 1824) - 11.164c

64 rum in Dei verbo, atque ipsi divinae Religionis congruen- tium indoli, characterum; — characterum nempe, caete- ros inter, a) unitatis, ex mira omnium in omnibus con­sensione, in ipso fundata systemate; * •— b) sanctitatis, ex perfecta omnium erga omnem Dei voluntatem subordi­nation, passibili itidem ex systemate; ** •— c) Apostolid- tatis, ex continua inde ab Apostolis successione, in omni­bus retro saeculis relucente ; — d) Calholicitatis denique, ex continuata inde ab Apostolis per terrarum orbem dif­fusione, cognoscendorum. ( §§. 8. seqq.) •— Quo divina haec, ad universae Religionis et verae ecclesiae conserva­tionem pertinens, oeconomia, luculentius in Dei verbo et sanae rationis principiis, ab ipsis quoque adversariis, ut vidimus, haud ambigue recognitis, fundata est, eo ner­vosius reprobatum intelligitur neotericae participationis por­tentum. *** * Fundata in systemate, inquam, quod divinum esse credi­tur; non enim quaevis, in doctrinis et ad invicem unitas; de­monstrat ecclesiam Dei; verum illa duntaxat, quae 1) systema­tis, quod pro divino agnoscitur, est genuinus fructus; — quare nil unitas, quantacunque sit, prodest, quae in symbolica fun­datur authoritate, si haec authoritas, ut apud protestantes, ad­versa sit systemati; — Ium quae 2) posterius, cum ecclesia per hominem collecta, coepisse, demonstrari non potest; — hinc nil probat unitas, etsi sit ex systemate, si systema eeclesiae sit, posterius ortae; hoc ipso enim, systema quoque illud apostolicae originis haud esse, intelligitur. — Hoc defectu, omnium poste­riorum ecclesiarum unitas, originis humanae esse, dignoscitur, ad demonstrandam Dei plantationem inepta. ** Receptionem et exercitium universae Christi Religionis, fundamentum Christianae sanctitatis esse, tam luculentum, ex scripturis, atque ipso etiam revelationis fine, est, ut credam, serio id negari a nullo Christiano posse. — Ipsa Protestantium confessione, (§, i4. et supra) receptio religionis universae, est necessaria salutis confessio: hoc ipso igitur fundamentum etiam requisitae in salvandis sanctitatis ; — uhi igitur possibilis cogni­tio universae Religionis ex systemate haud est, ibi nec receptio, nec proinde sanctitas etiam. — Hinc, quid dc eo censeri syste­mate debeat, in quo passim consensionis agnoscitux impossibili­tas? judicatu pronum est-. —- Posita recipiendae integrae Chri­stianae 1’eligionis impossibilitate, manifeste utraque verae Jesu Christi ecclesiae dos perit, unitas nempe et sanctitas!

Next

/
Thumbnails
Contents