Krammer Ferenc: Fragmentum tertium, dogmaticum, de sola salvifica ecclesia, et neoterica ecclesiae catholicitate, ex scriptura, et ratione (Posonii, 1824) - 11.164c
63 $. 22. Et quidem, unice. Quid igitur ad propositam (§. praec.) quaestionem? dico, decisam jam illic esse, ubi magno argumentorum pondere demonstratum est, Religionem, in principio divinitus revelatam, divinaque jussione integre promulgatam, (Fragrn. 11. §. 4-) — recipi quoque integre, (ib. §. 5 ) — et quidem ab omnibus omni tempore, (ibid. §. 6.) jussam esse; — hocque ipso unumquemque ad recipiendam integram , divino jussu, adeoque necessario necessitate salutis, obligari; — consequenter, eam ex pluribus Christianis coetibus ecclesiam, quae integram Christi religionem recipit et confitetur, unice salvificam esse. — Idem manifeste , protestantium quoque, exercitatorum in Scripturis, confessione adstrui, palam est ex productis (§. praec. sub *) eorum luculentis confessionibus. — Quia vero id, quod Deus vult ac jubet, factu quoque omnibus, quibus jubet, possibile esse oportere, Dei sapientia ac bonitas dubitare haud sinit; ideo fieri quoque divinitus provisionem, qua, quod jussum est, factu quoque esset possibile omnibus, oportuisse, intelligimus.—Factam vero reipsa esse, itidem jam demonstratum est, cum demonstratum est, factam provisionem esse i) de medio, apto capacitati omnium, (Frag. II. §■ 7 ) quo religio eadem cognosci semper integre possit ab omnibus; — de medio nempe populari, praedicationis, (ib. §. 8.) creditae Ministerio, ad conservandam in originali integritate semper Christi religionem, instituto divinitus; .— aptatoque ad hunc institutionis finem ordinatae missionis, (ib. §. g.) et subordinalionis vi, (ib. §. J0.) nec non peculiari , solemniter addicto, divinae providentiae influxu; (ib. ii.) — perennaturo in continua successione usque consumatioriem mundi; ( supra §. 14. sub a. et c.) >— in ecclesia nempe, inde ab Apostolis ad nos usque, non interrupta successione, veniente. (§. 12.) — Factam item pro visionem esse, 2) de medio, apto aeque captui omnium, quo ipsa illa, universae religionis depositaria, ecclesia, cognosci, discernique, a quibusvis aliis adventitiis Christianis coetibus; facile ab omni, sincere ac serio quaerente, possit : ■— medio videlicet externorum quorumdarp, fundato-