Krammer Ferenc: Fragmentum tertium, dogmaticum, de sola salvifica ecclesia, et neoterica ecclesiae catholicitate, ex scriptura, et ratione (Posonii, 1824) - 11.164c
56 Pastorum lucris et fovendo dominatui, quam Christianae praxty — sacras item, ratas que haberi superstitiones ; —. probari et e- xerceri intolerantiam; — rituumque cumulo obrui religionis spiritum ; — et, ad conservandam et provehendam nostram rem, media adhiberi violenta, nempe: enses, patibula, rotas, et ignem! atque id ex Ecclesiae systemate! — Quanti omnia haec, et unde profecta sint? docebitur, Deo juvante, alias. Si quis scitetur, quid sit, quod deserto doctrinarum examine devolvantur ad characteres, tam manifeste ineptos ? dicam ; id heri, quod nihil apti ad dicendum supersit, postquam veros ecclesiae characteres declinare cogit verae ecclesiae desertio; — tum, habendae unitatis fidei desperatio; — et in diem major ac manifestior in ecclesiis, systema, unitatatis impatiens, professis, defectus undatis, — sanctitatis i — Apostohcitatis, et — Apostole* cae Caiholicitatis. S. 20. Sed absolute puram. Haec invenieiidae per doctrinarum examen ecclesiae verae ac undique purae desperatio, et recognita quaerendae duntaxat minus impurae necessitas , est magnum magnae in medio miseriae argumentum, simulque invicta demonstratio, perditam in protestantico systemate inveniendae verae Christi Ecclesiae operam et spem esse; —r eo magis , quo certius est, veram Christi ecclesiam esse haud posse, nisi universam atque undique puram Christi doctrinam possideat; — i) enim talem semper Christi Ecclesiam esse oportet, qualis fuit initio; (§• 5.) — fuisse vero tunc in doctrinis puram, dubitare vetat Apostolorum ab errore immunitas ; •— 2) conservari in Ecclesia* semper illibate ac inviolate universam Christi doctrinam debere , invicte ea omnia, quae alibi (Frag. II. §. 4. seqq.) produxi, quaeve paullum antea (§. 3. seqq.) narrata sunt, demonstrant; -— igitur etiam pure-, secus enim non conservaretur inviolate; <— 3) Ecclesiam Christi semper manere Ecclesiam Dei, •— in saeculi medio extraordinariae existere , (§. 3. et 7.) et fideliter depositam suo in sinu divinam religionem custodire, (§. 8.) hoeque ipso semper castae et incorruptae veritatis sacrarium esse oportet; atqui id, admissa quavis in divinae veritatis societatem impuritate, haud esset, sic- uti scite explicat Vinceniius Lirinensis, (commonit. 1.) qui,