Krammer Ferenc: Fragmentum tertium, dogmaticum, de sola salvifica ecclesia, et neoterica ecclesiae catholicitate, ex scriptura, et ratione (Posonii, 1824) - 11.164c

fl? postquam, et admissa partis alicujus divinarum doctrina­rum seu permutatione seu abdicatione, universae Religio­nis interitum fluere monstravit, eandem perniciem ex qua­vis etiam impuritatis adsocia/ione sequi necesse esse, scite declarat sequentibus: si novitia veteribus^ extranea domesti­cis, et profana sacratis admisceri coeperint; proserpat hic mos iri universum necesse est, ut nihil post hac apud Eccle­siam relinquatur intactum, nihil illibatum, nihil integrum, ni­hil immaculatum, sed sit ibidem deinceps impiorum ac turpium errorum Lupanar, ubi erat antea castae et incorruptae Sa­crarium veritatis; — 4) sicut quaevis divinae Religionis seu transmutatio seu mutilatio, adversa est divino Evangelii spiritui et impia, ita quaelibet quoque cujusvis profani et humani sciti, velut divini, ad divinam Religionem adsocia- lio; persimilis quippe ethnicae impietati; aequanti Deos alienus verae Divinitati; *— cum igitur ab Ecclesia Dei aJbesse omnem doctrinae impietatem oporteat, sequitur, puram undique et immaculatam esse debere; •— 5) id manifeste etiam verae Ecclesiae cum veritate et puritate doctrinae nexus., de quo alibi, postulat; — sane 6) haec verae Ecclesiae cum doctrinae puritate connexio, tam lu­culente fundata in spiritu et testimoniis evangelii est, ut, Acritatis hujus evidentia victi sic dicti reformatores et pro- testantes universim, ecclesiam Catholicam, propter impu­ritatem doctrinarum, quam somniabant, veram non esse ecclesiam, et eam, quae vera fuit, per saecula latuisse, fuisse invisibilem ad reformationem usque, atque per hanc primum, cum puritate doctrinarum, ecclesiam quoque veram emersisse ex tenebris, fabulari cogerentur; •— quin diserte etiam decernerent credendum, (Aug. Conf. art. 7.) in vera Christi Eccclesia puri evangelii praedicationem manere. •— Eam, quae ab universali, et omnibus omnino Christianis ad heri usque communi hoc dogmate, Iit, discessionem, fructum systematis esse, eodem illo tem­pore introducti, at solito curatius evoluti heri primum, evolutione ipsa necessario ac connaturaliter patientis eccle­siam, sicut errantes coetus, ita doctrinarum impuritates, ambitu suo complectentem, neminem peritum fallit. — At nonne, inquiunt:

Next

/
Thumbnails
Contents