Krammer Ferenc: Fragmentum tertium, dogmaticum, de sola salvifica ecclesia, et neoterica ecclesiae catholicitate, ex scriptura, et ratione (Posonii, 1824) - 11.164c
55 necessc &it? — Relinquenda illic, sine dubio, coetibus singulis, sicut doctrinarum, ita rituum, libertas; sed nec, poscente eodem systemate, turbanda aliorum; omniumque minime libertas ecclesiae illius, quam praerogativa continuatae inde ab Apostolis successionis, hocque ipso Carismatum, originali ac perennaturae ecclesiae fide divina assecuratoruin, possessio, ab omni nocentium seu doctrinarum, seu rituum periculo, absolvit, j?) Quae denique principia fovet, excludentia quosvis modos, se et conservandi et propagandi, praeter inermem institutionem. Nos rursum sumus, qui tangimur, quorumve ecclesiae di- suadetur praeelectio ; supponimur enim violenti esse, et uti mediis armatis ad nos ct conservandos et amplificandos. — Occasio temerarii hujus judicii accepta est ex eventibus quibusdam, utcunque violentis, de quibus ex preposito disseretur alibi; — quasi vero, quidquid in Ecclesiae Christi medio iit, censeri hoc ipso debeat factum esse ex Ecclesiae systemate. Nihil in hoc via'enti haberi, ignorant duntaxat indolis et spiritus illius imperiti. Num nec in systemate segregatorum coetuum , a quibus haec accusatio fluxit? quaestio est, quam alibi Iraciabo. — Cae- tcrum in quantum haec ad aversionem violentorum duntaxat mediorum spectant , relinqui intacta possunt; — at si ad exclu-e sionem pastoralium quoque quorumdam modorum , fundatorum in Dei verbo, atque inde a rerum Christianarum ortu usitatorum, pertinent, flocci sine dubio sunt. — Num etiam conservari Ecclesia, ut societas est, sola institutione, magistrorum praesertim et singulatim et collecte jallibilimn, destitutorumque aut korit at e t possit? decernant, qui non ignorant indolem societatis. Atque haec copiosius nonnihil de novis praeeligendae Ecclesiae criteriis disserere, nova coegit, necessitas. Quae praeterea ad finem eundem dici solent, recidunt, rite intellecta, ad spiritum praemissorum , promptamque ex his solutionem habent, — Quod in novo hoc molimine culpes, id imprimis est, quod instar criteriorum praeeligendae ecclesiae obtrudantur scita, abstracta ex systemate eorum, qui obfrudunt; — a systemate, inquam , de quo, num praeeligendum sit? omnium maxime et fundatissime controvertilur. — Eae, simile aliquid Catlio- iicos audere ; haud sufficerent equitum , peditumque cachinni, —- nec visae unquam talpae coeciores essent! — Ne autem esse ulli mortalium dubium possit, nostram ecclesiam esse, ad cujus praedictionem disuadendam bella haec pertineant criteria; ideo tempore eodem narrant publice , velut exploratam veritatem , in nostra Ecclesia negligi scripturas; — adsociari scripturis, quia praeferri etiam, inventa humana, obtentu divinae traditionis; — opprimi dominatu libertatem; — doctrinas foveri, aptiores