Krammer Ferenc: Fragmentum tertium, dogmaticum, de sola salvifica ecclesia, et neoterica ecclesiae catholicitate, ex scriptura, et ratione (Posonii, 1824) - 11.164c

Si 3) Quae in Religionis negotio salvam unicuique re­linquit Libertatem. 1) incognitum hoc criteriurn Apostolis, ecclesiae primitivae, ac universim ad praesens usque fuit.; — aptum etiam abducen­dis ab electorum ecclesia hominibus est; — atque in eorum, qui abducendis discipulis post se intenti sunt, fundatur Spiritu. — Caeterum 2) haud negatur, salvam unicuique in religionis nego­tio relinqui oportere libertatem; sed Christiano, unice tolerabili, ac sano, fundato in Scripturis, sensu; quo autem illo? — id ante omnia ab iis, qui definito adhuc sensu contenti haud sunt, ad convictionem omnium definiri, atque ex sic definito sensu for­mari praeeligendae Ecclesiae criteriurn deberet; num vero defi­niri ita potest? aut ex indefinito, assumptoque temere vago sen­su, urgeri rationabiliter praeelectio? — Libertatem, nisi sanis septa limitibus sit, perniciem Religionis, hocque ipso religiosae puritatis esse, fatentur universi; — in aliis vero, quam qui ad- iiuc recogniti a vetere ecclesia sunt, limitibus constituendis la­borari incassum, experientia et fragmentorum meorum series docet; — sed et, quo magis, neotericis judicibus, salva est, eo magis periclitari et Religionis et ecclesiae salutem, docent af­fatim ruinae, editae a libertate salva. — 3) Suaderi fioc crite- rio, novae, omnes dissentientes coelus complectentis, ecclesiae, praeelectionem, manifestum est. — De Christiana libertate, quae soia urgeri a Christiano homine potest, dicetur postea. 4) Quae profitetur doctrinam, universim ad vitae pra- xim, atque ad homines et cives bonos efficiendos, aptiorem, 1) De criterii hujus in universam Christi Religionem pericu­lis, actum jam est alibi. (Fragm. Isag.%. 34.) — 2) Devolvi hoc criterio homines rursus ad doctrinarum examen, ad quod de­clinandum inventum est, liquet. 3) Ineptum etiam ad finem esse, defectus demonstrat criterii, quo ad discernendam foecun- ditatem doctrinae opus esset; quid enim est, quo discernas, esse seu foecundam, seu sterilem? proprii cuiusvis judicii vis ? at nil magis varium, hocque ipso periculosius Pxeligioni. —- Ne im­mensam privatorum judicii varietatem memorem, omnes jormu- larii coetus, doctrinas quisque confessionis suae, aptas ad vitae praxim esse, jurejurando adlirmans. Oui, abjectis symbolis, ad adversas symbolicis doctrinis adhaerescunt doctrinas, harum vi- cissim foecunditatem prae caeteris jactant; quo fit, ut, hoc qui­dem ex criterio, desperata omnino sit, ejus, quod nosci certo necesse esset, cognitionis certitudo. — Profecto, aut in insupe­rabili, de doctrinis salutis, praeeligendaque ecclesia, incertitudi- ne, relicti a Deo sumus, aut fateri oportet > de longe alia ou­l) %

Next

/
Thumbnails
Contents