Krammer Ferenc: Fragmentum tertium, dogmaticum, de sola salvifica ecclesia, et neoterica ecclesiae catholicitate, ex scriptura, et ratione (Posonii, 1824) - 11.164c

5o aliis quibusdam protestantium doctoribus praebuisse occasionem fabulandi, ne quidem provocatum unquam eo tempore ad Scri­pturas fuisse, evincit nota in medio eatenus lis. — 4) Nullos unquam magis scripturas urgere solitos esse, atque haereticos, narrant Patres, et Vincentius Lirinensis (in conimor.it. 1.) graphice insolitam eoruin urgendi Scripturas consuetudinem describit; — coetus igitur, quos iidem condebant, •praeeligere, velui puriores, fuisset necesse. •— 5) Nunquam aeque clamovose provocatum ad scripturas esse, atque tunc , cum provocantium coetus omnium maxime deviavit a puritate. (Fragm. Isag. §§. 12. IT. 18. 19. 20.) — 6) Ouinam hodie quoque sunt, qui maxime urgent? — num in jactandis scripturis ulli novo coetui gloriam sociniard cedunt? — 7) Quis , hic magis, ibi minus urgeri, in tam communi scripturarum jactantia, decernet? — quo indicio? —* provoca­tione publica ad scripturas? ast id faciunt universi; nullus hic victus ab alio videri vult. — Et 8) num strepitus et jactatio Scripturarum, praesumptionem fundat veritatis? — tam profe­cto parum, quam, slrepitus armorum, praesumptionem pa­cis, — quam, rationis jactatio, praesumptionem prudentiae et rationabilitatis, — aut luminis proe'amatio et jactantia, praesumptionem verae illuminationis, experientia teste; — nus­quam enim minus pacis est, quam ubi magnus armorum stre­pitus; nec minus sanae rationis , quam ubi insolentius jactatur; nec minus veri luminis, quain ubi perlucida sunt omnia; ncc denique veritatis, quam ubi maxima est ejus pollicitatio, perhi­bente omnium retro temporum experientia testimonium. 0) Quae solis Scripturis inhaeret. 1) Istud omnibus fera, quae ad Nrum 1. dicta sunt, refel- litur. 2) Cum praeterea haec solitudo omnium maxime controver­sa sil, inepte criterium esse jubetur praeeligendae ecclesiae; cri­teria enim extra litem posita esse oporiet; alioquin jure eodem parte ex adversa, urgeri Traditionis necessitas poterit, ceu prae­eligendae ecclesiae character. — 3) \ anilalis haec ineptia con­vincitur iis omnibus, quae, praeler Scripturam, traditionis quoque et praedicationis necessitatem demonstrant. — Quid a- lioquin mirum, 4). si, quibus praeter Scripturam nihil aliud su- perest, hanc solam versent? — Sed nec, etsi diligeniissime versent, proficiant, praeterquam in pejus? — Qu° unicum hoc cognitionis principium loco sit, ibi, ubi traditionis, ct conti­nuatae a principio praedicationis ope nudatum est, narrant solitu dinarii ipsi, ingemiscentes! — fac enim divinum hunc fontem. omni alia efficace vetustatis ope nudatum, relinqui praeterea singulorum ingeniis, arbitrio, ac libertati, sicuti in adverso sy­stemate accidit; tanto fit infelicior, quo magis urgetur! — quo teste? experientia! — tum eorum, quos concernit, gemitu.

Next

/
Thumbnails
Contents