Krammer Ferenc: Fragmentum tertium, dogmaticum, de sola salvifica ecclesia, et neoterica ecclesiae catholicitate, ex scriptura, et ratione (Posonii, 1824) - 11.164c
incilius, op. cit. ((ginleít. p. 161.) *— quin, ne ab exercUa- iis quidem in exegesi Scripturarum, proprios earundem sensus ita velut acu tangi, ut nihil uspiam subrepat erroris — nec proinde ullum seu docto rem, seu etiam integrum coetum, gloriari merito de puritate doctrinarum posse, prope jam consentitur. — Dimittendam ne ergo Ecclesiae vestigationem, qui ita sciscunt, putant? nequaquam; •— verum in vestiganda non id conandum praecipiunt, ut innotescat ecclesia, in qua doctrina pura, sed ubi minus impura, seu caeteris purior, habitet? -— Criteria Ecclesiae purioris. Atque hoc negotium viribus cujuslibet aptum esse arbitrantur ; praesto enim externos quosdam characteres essa contendunt, prorsus obvios et ad discernendum efficaces. •— Quos autem? narrabo ordine, et strictim revidebo. *— Dicunt: puriorem caeteris, hocque ipso praeeligendam, illam ecclesiam esse, -— i) Quae Scripturas Sacras intentius, quam Ecclesiae aliae, urget. l) l) Characterem Ecclesiae» seu veram dicas, seu praeeligendam ut minus impuram, fundatum in Dei verbo esse oportere, nullis minus dubitare licet , quam thrazonicis his Scripturae jactatoribus ; estne autem? — Ubi? — 2) Exploratum e scripturis est, ipsos Apostolos parce admodum Scripturas apud domesticos fidei ursisse; ex adverso, institutionem vivae vocis copiose ac fere continuo, —- id, quod tradiderunt, quod annuntiarunt, quod praedicaverunt, etc. assidue commendasse; ne Apostolo quidem Jo- anni, omnibus Apostolis superstiti, unquam verbum uspiam excidisse, quo praeexistentes jam sacrorum authorum libros \ el commemoret; —■ contentum imrao fuisse jugi adursione discipulo rum Christi: ut maneant in iis, quae audiverunt, quaeve iis tradita sunt. — Defuit igitur, hoc criterio stante, Apostolicae Ecclesiae character, qui praeeligendam suaderet. — 3) Primitivae Ecclesiae Pastores, per Apostolos ipsos, aut horum discipulos formatae, doctrinam, viva voce acceptam, ipsis fidelium magistris commendare impensius consuevisse, velut rem, certis historiae tabulis exploratam, narrant SchiUzius , Rosenmiillerus, a- liique docti protestantes ; — sed et multo majorem tunc traditionis , quam Scripturarum in domesticis institutionibus , usum, Fragm. HL D