Krammer Ferenc: Fragmentum tertium, dogmaticum, de sola salvifica ecclesia, et neoterica ecclesiae catholicitate, ex scriptura, et ratione (Posonii, 1824) - 11.164c
dio, distinguat? Habere, ipsa illius, extraordinaria prorsus, quia divina, origo, — et ignotus societatibus a- liis, omnes populos sanctificandi et salvandi, divinus finis, manifestum facit. •— Nempe 3) Divina religiosae hujus societatis origo, pro jugi ejusdem duratione seu perpetuitate, — magnus vero ille finis, pro perpetua ejus per terrarum orbem diffusione spondet; manere enim semper, quod ex Deo est, — illud vero, quod omnium populorum causa a Deo extraordinariae introductum est, late inter populos propagatum semper esse oportet; — id quod positiva quoque sponsione certum est, luculentis (Frag. II.) in utramque partem as- securationibus divinis firmata. •— Continuata igitur inde ab Apostolis ecclesiae duratio, seu Apostolicitas, et perennans inde a cunabulis per orbem terrarum diffusio seu Catholicitas, (§. i. * et §. i3) ecclesiae Christi proprietates sunt, eandem a quibusvis aliis discriminantes. — Quis, quaeso, Ecclesiam, hoc modo constitutam, vere et dici et esse Ecclesiam veram, discernique hoc characterum genere a quavis societate alia posse, neget? * Equidem arbitror, ex hac Ecclesiae, et ut societas abso lute est, et in quantum originem divinam, atque extraordinarium prorsus finem habet, idea, intelligi manifeste, consecratas usu Ecclesiastico notas, nempe: unitatem , sanctitatem, Apo- stolicitatem, et Cathoiicitateni, tales omnino esse, quas in societate , a Deo ipso immediate ad memoratum extraordinarium finem constituta, haberi necesse sit , quaeve Ecclesiam Christi et proprie veram esse demonstrent, et luculente a quibusvis alii* discernant. §. 19. Non, caeleris puriorem. Celebrior, idemque prope jam doctis quibusque pro- testantibus communis, eorum est conatus, qui, intacto veritatis doctrinarum cum Ecclesiae veritate nexu, diserte declarant, incassum ecclesiam veram quaeri doctrinarum examine, atque id, quod dudum dictum a Catholicis fuit, quasi vi veritatis coacti, edicunt palam: Examen et collationem omnium et singularum doctrinarum cum Dei verbo haud congruere cujus libet viribus; ita, cum pluribus, Gries-