Krammer Ferenc: Fragmentum tertium, dogmaticum, de sola salvifica ecclesia, et neoterica ecclesiae catholicitate, ex scriptura, et ratione (Posonii, 1824) - 11.164c

immediate Ecclesiae coordinationem, aut alias etiaiti ejus­dem proprietates concernunt. — Quam istud vacat dubio, tam indubitatus est error illorum, qui ex veritate doctri­narum universim: quae sit ecclesia vera? discendum prae­cipiunt. >— At quaenam ergo leges seu doctrinae illae sunt, quae Ecclesiam ipsam immediate, seu fixam illius coordina- ' lio nem proxime adtinent? dicam: 1) Illae, quibus fit, ut universa Ecclesiae membra cohaereant invicem, fiantque unum, arcte compactum, cor­pus. *— Hoc omnis probe constitutae societatis caput est. <— Primum igitur, quod in quaestione de Ecclesia vera occurrit, est : num satis consultum cohaesioni et unitati? •— quo quidem leges , seu doctrinas referri, quae magi­stratus sacri, ad procurandam partium cohaesionem insti­tuti, adtinent coordinationem, suapte intelligitur. 2) Illae, quae aptae et efficaces sunt ad procuran­dam in omnibus Ecclesiae membris et certam doctrina­rum omnium cognitionem, et cognitarum observantiam. ■—- Istud ad omnis rite compositae societatis animam perti­net; quia necessarium omnino ad efficiendos cives pro­bos, •— probitate, semper pro portione cognitarum et ob­servatarum legum crescente. •— Alterum igitur, quod oc­currit quaerendum, est: num satis consultum legum seu doctrinarum cognitioni et observantiae, id est, imperatae in evangelio membrorum sanctitati!—quo rursus leges per­tinere, quae ministerii sacri in proponendis divinis doctri­nis ab erroris periculo immunitatem , •— in sustinendis ve­ro et adurgendis efficaciam atque irrefragabilem authorita- tem fundant, tanto pronius intellectu est, quo constat, secus nec Consilio Dei, plenum universae evangelicae legis obsequium exigentis , satisfactum , -— nec Religionis fini, sito in membrorum Ecclesiae sanctitate, per Religionis u- niversae acceptationem, et observantiam obtinenda, consul­tum iri. — Praeter haec, ad cujusvis societatis verae e~ xistentiam requisita , occurrere quaedam societatum pro­prietates solent, a peculiaribus respectibus resultantes, quae aliam ab alia peculiariter discernant. »— Circumspiciendum igitur, an non haec quoque christiana societas aliquid habeat proprii, quo se a quibusvis aliis, positis in me-

Next

/
Thumbnails
Contents