Krammer Ferenc: Fragmentum tertium, dogmaticum, de sola salvifica ecclesia, et neoterica ecclesiae catholicitate, ex scriptura, et ratione (Posonii, 1824) - 11.164c
44 modo praeconceptae aedificationis consilium. Ne hic quidem de ecclesiae veritate articulus, quia in recepto univer- sim sensu novae strui molestus, intactus manet. — Cum ad novissima haec tempora usque nihil esset usitatius eo conatu, quo differentes doctrinis Christiani, hosque inter catholici et pmtestantes, productis utrinque argumentis, quae viderentur idonea, suam quique ecclesiam exclusive, veram unice esse, demonstrare niterentur, hocque ipso in eo utrique consentirent, ex Ecclesiis pluribus non nisi unam Christi Ecclesiam esse posse, quam detegi idoneorum characterum adplicatione necesse esset; — universali huic Christianorum sensui, quod adversa fronte oppositus neotericae molitioni foret, obstandum putatur; — sed, quod res universalitatis causa oppido esset delicata, nec aperto marté tangi impune posse videretur, obstandum, caute! — Quid ergo ? fit impetus in verae ecclesiae demonstrationem, consueto hostibus, per cuniculos ruinas faciendi, modo. — Demonstratione, quae in medio est, sive vere sive pu/atitie eversa, sollicitudo de quaerenda vera ecclesia dimittenda suadetur, propterea, quod aut nulla ecclesia propriae vera esset, aut quaereretur incassum. — Primum illud contendit diserte theologus, magni inter protestantes nominis, Jo. Chrisoph. Doedcrlein, (bist. Tlieol. Christ, part. post, de ecclesia Christi, p. 713 §. 363.) cum non tarn de verdate, quam de bonitate ecclesiae quaerendum docet, inquiens: vulgaris fertur divisio ecclesiae irt veram et falsam; verum ea non est propriae Ecclesiae, sed doctrinae ecclesiasticae, hoc est, doctrinae, quam ecclesia quaedam publice profitetur. — Illa veritatis laus ad ipsam societatem minus apte transfertur. — Equidem pro veritate ecclesiae bonitatem laudari malim. Hoc igitur judice , ecclesia minus apte, adeoque improprie prorsus, dicitur vera. * * Hunc de Ecclesia senium , proprium authoris haud mansisse, sed propagatum ad multos esse , facile credet, qui no'it, primum tacile infer protestantium theologos eundem haberi, «pusque illius classicum esse , in pluribus protestanti"m academics et scholis, Posomi quoque aliquamdiu, publice praelectum. — Alienam vero a veritate novam hanc inventionem esse, solo etiam