Krammer Ferenc: Fragmentum tertium, dogmaticum, de sola salvifica ecclesia, et neoterica ecclesiae catholicitate, ex scriptura, et ratione (Posonii, 1824) - 11.164c

universali omnium Ch ristianorum in adversum consensu affatim demonstratur, ei probabitur uberius mox; — sed nec pernicie carere, facile patet; sequitur enim luculente, aut nullam ex omnibus Christianis ecclesiis veram ecclesiam esse, aut, si ulla est, detegi eandem haud posse. — Equidem puto, nil ad, rui posse seu verae J. Christi Ecclesiae nocentius, seu faventius dis­sidentium quorumvis coetuum collectioni, id est, babylonicae Ca- tholicitati; cui hoc scito praesidium quaeri, nemo ambiget, qui 1) novit, alias quoque novo huic consilio authorem eundem -v olli fica re , pertinereque ad novi moliminis complices; — tum, qui 2) ex velitate ecclesiae seu negata seu ignorata novae Catho- licitatis Spiritum connaturaliter effluere inteiligit ; — qm deni­que 3) ipsa veritatis cum bonitate commutatione mirifice neote­ricam struem juvari advertit; cum enim Ecclesia Christi sinu suo Christianos non bonos haud excludat, sequitur, quosvis Christia­nos , etsi dissentientes, coetus , bonos simul et non bonos, ad ean­dem Christi ecclesiam pertinere, si verum est, in quaestione de ecclesia non veritatis, sed bonitatis duntaxat haberi ralio- nera oportere; atque id in authoris sensu tauto magis, quod malos quoque (recte utique (membra Ecclesiae Christi esse alibi tueatur data opera. — Caeteruin permutationem hanc et fictam consulto, et ineptam esse censeo; — fictam consulto, inquam; siquidem vir hic, oculatus eerie ac doctus, non videre non potu­erit , eam verae doctrinae cum vera ecclesia connexionem esse, ut ex illa, si demonstretur, illatio ad ecclesiae veritatem prorsus decretoria sit; — ineptam, ajo ; da enim, fieri quaestionem de bonitate duntaxat debere ; pr aesto esse ante omnia certam Cyno ­suram oportebit, ex cujus amussi de ecclesia, «um bona sit, an non? decerni possit; — quaenam est? an doctrina, quam ecclesia profitetur ? ast aegre intelligas, quare ex bonitate doctrinae argui ecclesiae possit bonitas , si ex ejusdem doctrinae veritate colligi ecclesiae veritas nequeat; — tam enim bonitas haec doctrinae est propria, quam ejusdem veritas. — An vita, doctrinae con­cors? hem! nisi definias ante omnia , quae vera et bona doctrina sit, — sique indefinita rite doctrinae qualitate unice vitae et doctri­nae concordiam spectes , vix teterrirriis paganismi coetibus ab­rogabis bonitatis laudem! — num vero definiri, quae bona do­ctrina sit, potest, sine praevio, vix doctissimis hominibus apto, doctrinae examine, quod in hoc ipso permutationis casu stu­diose declinatur? — quid quod etiam peracto rite, tam inepte ex bona doctrina ad bonitatem Ecclesiae argui posset, quam ex doctrina vera ad ecclesiae veritatem , cum bonitas ecclesiae ae­que propria doctrinae ipsius sit, ac veritas ejusd-.m ? — Si prae­terea verum esset, nullum exstare ecclesiam, errorum expertem ac puram, quod author idem cum plerisque hodie protestandum doctoribus adlirmat, quorsum ostentata bonitatis ecclesiae cura pertinebit? — nonne, cum bonum ex integra- causa } malum ve-

Next

/
Thumbnails
Contents