Krammer Ferenc: Fragmentum tertium, dogmaticum, de sola salvifica ecclesia, et neoterica ecclesiae catholicitate, ex scriptura, et ratione (Posonii, 1824) - 11.164c
4i teri Jesum9 — confiteri Filium Dei, etc. — idem esse, ac confiteri universam doctrinam Christi. (Matth. 10. 32. — Luc. 12. 8. — i. Jo. 2. 23. — Rom. io. 9. 10. etc.) — Cum igitur Apostolica aetate, plenitudo, sicut fidei, ita confessionis quoque, et quidem diserte, velut necessaria ad s 'lutem, fuerit requisita, intelligimuf, necessariam omni tempore esse; — nec proinde pro vera agnosci ecclesia, eam posse, ubi, sicuti praedicationis, et fidei, ita confessionis plenitudinem deesse, sive confessione propria, sive experientia teste, constiterit. # *) Praecipui hi visibilitatis characteres, sunt totidem veritatis quoque Ecclesiae, ut jam innui, argumenta; in vera enim Christi Ecclesia, hoc ipso, quod conservari ad consummationem usque, quoad utramque» externam nempe et internam constitutionem, debeat, necesse est haberi 1) continuam, inde ab Apostolis venientem, externi ministerii successionem; — e) /Ipostoliccie similem, inde a cunabulis continuo exercitam, ad procurandam corporis ecclesiae cohaesionem, et conservationem constitutionis internae , efficacem authoritatem ; — 3) plenitudinem praedicationis; •— et, 4) respondentem praedicatae fidei, confessionis plenitudinem. Tanto vera ecclesia per haec demonstratur facilius , quo eadem haec, palpabiliora sunt, quove certius est, unicam esse, in quam eadem haec concurrant, — in aliis omnibus, ortis posterius, manifesto et perpetuitatis horum defectu, et hiatu in singulis , occurrente. S. i5. 9) Non multiplicem,^ sed unicam. E* omnibus, quae adbuc de propriis Ecclesiae Jesu Christi dotibus dicta sunt, intelligi affatim potest, quid de neoterico illo scito censendum sit, quo contenditur: unicam quidem tantum Christianam Religionem esse, quae vera et salvifica sit; at, si non omnes, plures certe Christianas ecclesias de una illa Religione, hanc plus, illam minus, participare, hocque ipso ad veram et salvificant Christi ecclesiam referri posse; — proinde Religionem quidem Christianam unicam, ast. ecclesias Christianas plures esse. — Portentosa haec ethnicae superstitionis imitatio, (Fragm. Jsag. §. 2. sub **) ad propositi mei pertinens scopum, refellitur in praesentis fragmenti serie multis. — Satis fore hoc loco arbitror provocationem 1) ad principium őrien- talionis, (§. 5. 6.) quo refellitur; unicam enim fuisse eo-