Krammer Ferenc: Fragmentum tertium, dogmaticum, de sola salvifica ecclesia, et neoterica ecclesiae catholicitate, ex scriptura, et ratione (Posonii, 1824) - 11.164c
42 clesiam m principio, complectentem universnm Cliristi doctrinam , eos vero coetus , qui de hac participabant dun- taxat, hic atque ibi aliud vel aliter docentes, exclusos communione, atque inter haereses et secias perditionis computatos fuisse , omnis Scriptura tam perhibet et luculente et constanter, ut nulli locus dubio, nisi quaesito, esse possit; — 2) ad praemissa, ea praesertim, quae de ecclesiae unitate (§. 10.) dicta sunt; — 3) ad quaedam, praeformata jam nonnihil in praecedentibus, at postea eliquanda uberius, haec nempe, a) Ecclesiam uno Deo authore ex saeculi ac dissensionum medio prodigiose collectam, atque ad unius arcte cohaerentis ac indivisi e- lecii populi formam, compositam esse, hocque ipso omnem sententiarum ác sensuum conflictum ejus adversari indoli ac spiritui; b) unicum, idemque arcte cohaerens , habere fundamentum, simplex nempe ac uniforme Dei verbum, pure et integre omni tempore retinendum ab omnibus fideliter; (Fragm. II.) — c) unicum credendi et agendi motívum , divinam nempe authoritatem, ad singulas divinae religionis partes pertinentem, omneque fidei et actionum excludentem discrimen; d) ad unam atque eandem adstrin- gi fidem, cundcmque vivendi modum, per simplicem, determinatum, sibique perfecte cohaerentem, nec varium et dissonantem divini verbi sensum, motivique credendi et a- gendi unitatem ; — e) unam habere spem, in omnium Religionis partium, ceu totidem conditionum salutis, fundatam acceptatione et exercitio ; — f) ad unum, eundemque, mediis ac modis iisdem obtinendum, dirigi finem; — g) unum denique, animatum eodem spiritu, arcte connexum, et divinitus institutum, serieque continua inde ab Ecclesiae ortu sibi succedens, habere in medio ministerium; positum ad prorpotionem finis, id est, ad promovendam omnium, qui sanctificari velint, sanctificationem, hocque ipso , ad integre ac uniformiter mente et corde recipiendam, fideliter conservandam, et pro modulo ac viribus propagandam, eandem, quae in principio personuit, divinam supremi Pastoris vocem; — ad tuendam, adversus portas inferi; traditam initio veritatem ; — atque ad alendam in perpetuum plantatam in principio in electi populi medio ■