Krammer Ferenc: Fragmentum tertium, dogmaticum, de sola salvifica ecclesia, et neoterica ecclesiae catholicitate, ex scriptura, et ratione (Posonii, 1824) - 11.164c

L.V, q;io,l primae aetatis Christianis dictum est, omnibus, usque ad fine in mundi futuris, Christianis, dictum esse inteHigatur. — Promittere igitur J. Christum perpetuum suum influxura, ad Re ­ligionis suae conservationem, usque ad finem mundi. — Si ad hoc, ex quo Zacharias arguit, principium, ratum sine dubio, ad­das finis, ad quem influxus ille refertur, momentum, — item, obtinendi finis illius, absque continuato eo influxu, spectata con­ditione hominum, et certa quoque experientia, impossibilitatem ; nihil supererit, quod excipi possit. — Observatu dignum est, dudum eadem haec omnia dicta jam a Catholicis esse; — at non eadem etiam ad hominem vi. — "Verum nempe illud Hecubae (ap. Euripidem) est: sermo ab incelebribus (Catholicis) profectus. et a celebribus, (domi aestimatis) non idem valet. — Ideo Catholicis authoribus etiam atque etiam sollicitudinem commendo, ea ex illustrioribus, domi que aestimatis, ductoribus protestandum col­ligendi, in quibus catholicizant, — quo quidem illud quoque ejusdem celebris protestantis , Zachariae, pertinet, quod is de­claret aperte, eundem omnino omni tempore, qui in principio fuit, esse in Ecclesiam Dei influxum, licet non perinde externe ac visibiliter manifestatum. (§. 7.) Cum ad salvandam, quae acta est, et agitur adhuc con iinuo, reformationem, alterutrum necesse sit, aut nempe lucu­lentas de divino influxu et assistentia promissiones, ad Apostoti- tam coarctare aetatem, aut, síid Scripturarum tenor, et ratio velet, influxus illius vim enervare eousque, ut patiens quarum­vis doctrinae Christi corruptionum sii : ideo, haud mirum, omnes illos, qui de perpetua influxus illius convincuntur ducatione; de­volvi universim ad minuendam pro viribus ejusderp efficaciam, miraculo tanto majore, quod simul ab iisdem necessaria salutis conditio agnoscatur passim, doctrinae integritas, et integrae re­ceptio ; conditio , remota originali efficacia , impletu impossibilis. — De numero horum etiam est laudatus protestáns, Zacharias, qui (ibid.) ad eundem enervationis modum , salvandae domesti­cae rei praejudicio concitus, recurrit; audi: Illud: vobiscum, — pertinet manifeste ad omnes, qui­cunque deinceps Christianam Religionem recepturi erant; seu, ad omnes omnino Christianos ! 1) Adversa haec interpretatio omnium’ eorum protestantium sensui est, qui eum influxum, ad Apostolicam aetatem, et con­stitutionis judaicae finem, restringendum, unice ideo, ut rima pateat reformationis necessitati, arbitrantur, nec dubitant, spe- iiatim haec Apostolos adtinere. — 2) Adversa etiam esi evidentiae Sacri textus } manifeste enim illud : vobiscum, ad Aposlo!->s, qui­bus demandatur praedicatio, aueoque ad praedicaturos pertinet;

Next

/
Thumbnails
Contents