Krammer Ferenc: Fragmentum tertium, dogmaticum, de sola salvifica ecclesia, et neoterica ecclesiae catholicitate, ex scriptura, et ratione (Posonii, 1824) - 11.164c

34 sunt, devoluia sít? exploratum affatim est. — Atroce illo , tjuoU adversus symbolicam authoritatem bellatur, bello, interitum omni religiosae autkoritati quaeri, intelligit, quisquis intelligit, sijm- boiicam eam authoritatem nihil alioquin aliud, quam precarias quasdam duntaxat originalis authoritatis reliquias, esse. c) In jugi, medio instituti Ministerii conti­nuanda, Praedicatione. Insigne cumprimis conspicuitaiis Ecclesiae Christi ar­gumentum praestat 3) illa, quam constituti ad id mini­sterii medio fieri oportet, evangelii praedicatio. — Esse praedicationem medium a Deo constitutum, ad Religionem et propagandam et conservandam, hocque ipso perennare eandem debere, nemo, qui aliquanti est, dubitat. —- Quae controverti inde a nudius tertius, ast imprimis ab heri, solent, ejus maxime adtinent plenitudinem, et effi­caciam; — proinde, animam praedicationis. — Hic igi­tur , si uspiam, intentissime ad aposlolicam respiciendum aetatem. — Sine dubio, divinum hoc divinae religionis et fulcrum et vehiculum, ita semper comparatum esse debet, sicut in principio fuit. — Quomodo autem fuit? \ ide, quae in codice sacro eos concernunt, quibus praedicatio­nis, semper mansurae, provincia demandata est; — i) praedicare et docere omnia jubentur, quae revelata sunt; — 2) praedicaturis, ne parte aliqua deficiant, promitti­tur perpetuae Christi et Spiritus divini assistendae praesi­dium ; (Frag. II. §§. 4. 5. 11. 12.) quae manifestam fa­ciunt praedicationis et plenitudinem, et efficiam. — Talem igitur semper in Ecclesia Jesu Christi praedicationem es­se oportet, plenam nempe, et, ad conservandam plenitu­dinem, efficacem; — nec proinde Christi ecclesia ést, quae talem praedicationem vel non habet, vel non credit. — Mirum! tempore eodem, quo reformatio, convulsa praedicationis auihorilate, omnem ei ad conservandam plenitudinem abstulit vim, plenitudinis simul necessitatem articulo fundamentali sanxit. Cdlug. Conf. art. 7.) — Id vyero multo magis mirum, novissimis quoque his tempo­ribus, cum jam ad liquidum usque habendae in protestan-

Next

/
Thumbnails
Contents